Difference between revisions of "User:Ockham/sandbox"

MyWikiBiz, Author Your Legacy — Thursday November 14, 2024
Jump to navigationJump to search
Line 54: Line 54:
 
<tr><td height = 1>41 sunt de intellectu vocis, quia sic dicto [dico] 'homo', rem [significo/significando?]</td></tr>
 
<tr><td height = 1>41 sunt de intellectu vocis, quia sic dicto [dico] 'homo', rem [significo/significando?]</td></tr>
 
<tr><td height = 1>42 et nullam differentiam temporis determino; et per hoc differt nomen essentialiter a verbo. </td></tr>
 
<tr><td height = 1>42 et nullam differentiam temporis determino; et per hoc differt nomen essentialiter a verbo. </td></tr>
<tr><td height = 1>43 Unde si res illa quae sit</td></tr>
+
<tr><td height = 1>43 Unde si res illa sit</td></tr>
<tr><td height = 1>44 quae sic significatur voce, tunc vere possum</td></tr>
+
<tr><td height = 1>44 quae significatur voce, tunc vere possum</td></tr>
 
<tr><td height = 1>45 attribuere esse de praesenti sed si res non</td></tr>
 
<tr><td height = 1>45 attribuere esse de praesenti sed si res non</td></tr>
 
<tr><td height = 1>46 sit, tunc non possum vere ei attribuere </td></tr>
 
<tr><td height = 1>46 sit, tunc non possum vere ei attribuere </td></tr>

Revision as of 15:00, 29 March 2009


Worcester 13 Transcript
Q.13 p.49va-small.jpg
0
3 et individua corruptibilia, et tamen individua sunt verius quam [universalia/corruptibilia] et
4 verius esse habent, quia universalia non habent esse nisi in anima vel in individuo.
5 Unde esse actuale aeternum est verius esse quam aliquod aliud esse; esse enim actuale est
6 aeternum Dei esse. Mihi videtur quod non debemus distinguere esse per
7 actum et habitum, quia proprie loquendo ita dicere tantummodo distinguunt
8 aliquid ubi ad hoc quod aliqua operatio esset in actu non sufficiunt subiectum
9 et praedicatum quae intrinsecus respiciunt ipsas actiones, sed indigent
10 instrumento vel obiecto, quibus deficientibus potest impediri talis
11 operatio. Verbi gratia, distinguimus de videre actu vel habitu.
12 Unde, ad hoc quod videamus non sufficit subiectum ut tale, sed oportet quod fuerit
13 instrumentum et obiectum. Et similiter est in omnibus talibus quae ita distinguuntur,
14 quia nunquam invenitur ab Aristotele distinctum penes actum vel habi
15 tum, quia ibi sufficit quod fuerit principium ut subiectum ad hoc quod talis operatio
16 fuerit in usu et non indiget obiecto. Similiter de lucere , et hoc quia
17 lux respicit illud solum quod est de intraneitate rei. Similiter est
18 de esse, quia posito esse in nobis, non oportet respicere ad extrin
19secum ad hoc quod fimus. Propter hoc huiusmodi differentiae non proprie distinguunt esse.
21Ad argumentum, opposita nata sunt fieri circa idem, dico quod aliqua opponuntur
22 ut privatio et habitus et habent fieri circa idem, non tamen est aliquid actu
23 vel habitu, sed est aliqua substantia simpliciter non concernendo actum
24 vel habitum, quia sic forma exigeret totum compositum pro subiecto, quod falsum
26 est.Ad aliud problema, estne haec vera ‘Caesar est homo’, dico
27 quod falsa est. Intelligatis etiam quod nomen semper significat unum sive non fuit
28 actu, sive aliquo modo, semper nomen idem modum significat. Et quid est hic? Dico quod
29 si vocamus intellectum speciem vel similitudinem rei, quod vox non est
30 primo modo signum illius intellectus, etsi hoc significet aliquo modo, hoc est
31 aequivoce; sed primo et principaliter significat rem. Non tamen significat rem
32 simpliciter sed secundum quod apprehenditur; et differt dicere rem secundum quod appre
33 henditur et speciem rei, quia species est in anima per se ipsam et res
34 est in anima per speciem, et non est in anima ut in subiecto sed in re
35 extra. Hoc supposito, primo imponitur ad significandum quamdam naturalem
36 rem et hoc secundum quod apprehenditur ab intellectu. Unde eamdem rem
37 significat quam prius, quia nisi ista esset, non posset vere dici quod Caesar fuit
38 homo, quod tamen vere dicitur, et tamen illud cadaver non fuerit homo,
39 nec illa species fuit homo. Hoc supposito, intelligatis
40 quod nec praesentialitas nec praeteritio nec futuritio nec entitas
41 sunt de intellectu vocis, quia sic dicto [dico] 'homo', rem [significo/significando?]
42 et nullam differentiam temporis determino; et per hoc differt nomen essentialiter a verbo.
43 Unde si res illa sit
44 quae significatur voce, tunc vere possum
45 attribuere esse de praesenti sed si res non
46 sit, tunc non possum vere ei attribuere
47 esse de praesenti. Unde pono quod haec sit falsa, ‘Caesar
48 est homo’, quia illi rei quae aliquando fuit, et modo non est,
49 attribuitur esse, cum tamen illi non insit sed in
50 fuit. Sed si ‘Caesar’ significaret rem suam aliquando ut ens
51 aliquando ut non ens, tunc esset vox aequivoca.
52 Sed dico quod neque significat ut ens, neque ut non ens.
53 Intelligatis etiam quod in talibus [ubi/nisi] praedicatur hoc verbum, ‘est’, tertium ad
54 iacens, illud quod praedicatur est illud quod significatur per vocem appositam, quia
55 ibi non praedicatur nisi res illius quod praedicatur. Hoc patet cum dicitur ‘Homerus est
-