Difference between revisions of "Directory:Logic Museum/Summa Logicae III-I 1-4"

MyWikiBiz, Author Your Legacy — Wednesday December 25, 2024
Jump to navigationJump to search
(Spelling correction)
Line 18: Line 18:
 
Mixtus syllogismus quidam est mixtus ex necessario et inesse, quidam ex necessario et contingenti. Et sic de aliis, de quibus omnibus dicetur inferius. Similiter, syllogismus uniformis ex propositionibus de inesse quidam est uniformis ex propositionibus de praesenti, quidam ex omnibus de praeterito, quidam ex omnibus de fututo, quidam ex una de praesenti et alia de praeterito vel de futuro.  
 
Mixtus syllogismus quidam est mixtus ex necessario et inesse, quidam ex necessario et contingenti. Et sic de aliis, de quibus omnibus dicetur inferius. Similiter, syllogismus uniformis ex propositionibus de inesse quidam est uniformis ex propositionibus de praesenti, quidam ex omnibus de praeterito, quidam ex omnibus de fututo, quidam ex una de praesenti et alia de praeterito vel de futuro.  
  
Sciendum est tamen quod definitio communis omnibus praedictis est ista: Syllogismus est oratio in qua ex duabus praemissis, dispositis in modo et in figura, de necessitate sequitur conciusio. Et ad istam definitionem nihil refert an praemissae sint verae uei falsae.  
+
Sciendum est tamen quod definitio communis omnibus praedictis est ista: Syllogismus est oratio in qua ex duabus praemissis, dispositis in modo et in figura, de necessitate sequitur conciusio. Et ad istam definitionem nihil refert an praemissae sint verae vel falsae.  
  
 
Hoc tamen est generale quod numquam praemissae sunt verae et conclusio falsa, quamvis possit esse e converso. Unde in tota parte sequenti, usque ad partem in qua tractabitur de syllogismo demonstrativo, vel semper vel frequenter volo loqui de conditionibus syllogismi requirentis particulas praedictae definitionis, et non amplius.  
 
Hoc tamen est generale quod numquam praemissae sunt verae et conclusio falsa, quamvis possit esse e converso. Unde in tota parte sequenti, usque ad partem in qua tractabitur de syllogismo demonstrativo, vel semper vel frequenter volo loqui de conditionibus syllogismi requirentis particulas praedictae definitionis, et non amplius.  

Revision as of 06:15, 27 May 2011

Summa Logicae III 1-4

Cap. 1 De divisionibus et definitionibus syllogismorum

Completis primis duobus tractatibus, nunc ad tertium tractatum, de argumentis videlicet, est accedendum. Et quia inter omnes species argumentorum syllogismus obtinet principatum, ideo de syllogismo est primo dicendum. Praemittendae autem sunt quaedam distinctiones ad propositum necessariae.

Unde sciendum est quod syllogismus aliquando accipitur pro uno communi omni syllogismo, ita quod in propositione supponat pro uno communi et non pro aliquo significato. Et sic accipiendo syllogismum haec est falsa 'syllogismus est oratio' etc., et haec similiter 'syllogismus componitur ex tribus terminis' etc. Aliquando autem accipitur syllogismus significative pro oratione, 'in qua quibusdam positis' etc.

Secunda distinctio est quod syllogismorum quidam sunt demonstrativi, quidam topici, quidam nec topici nec demonstrativi. Syllogismus demonstrativus est ille in quo ex propositionibus necessariis evidenter notis potest adquiri prima notitia conclusionis.

Syllogismus topicus est syllogismus ex probabilibus. Et sunt "probabilia quae videntur vel omnibus vel pluribus vel sapientibus, et de his quae videntur vel omnibus vel pluribus vel maxime sapientibus". Et est ista descriptio sic intelligenda quod probabilia sunt illa, quae cum sint vera et necessaria, non tamen per se nota, nec ex per se notis syllogizabilia, nec etiam per experientiam evidenter nota, nec ex talibus sequentia; tamen propter sui veritatem videntur esse vera omnibus vel pluribus etc., ut sic brevis descriptio sit ista: probabilia sunt necessaria, nec principia nec conclusiones demonstrationis, quae propter sui veritatem videntur omnibus vel pluribus etc. Per primam particulam excluduntur omnia contingentia et omnia falsa; per secundam omnia principia et conclusiones demonstrationis; per tertiam excluduntur quaedam necessaria, quae tamen omnibus apparent falsa vel pluribus etc. Et sic articuli fidei nec sunt principia demonstrationis nec conclusiones, nec sunt probabiles, quia omnibus vel pluribus vel maxime sapientibus apparent falsi. Et hoc accipiendo sapientes pro sapientibus mundi et praecise innitentibus rationi naturali, quia illo modo accipitur 'sapiens' in descriptione probabilis.

Ex istis sequitur quod syllogismus topicus nec peccat in materia nec in forma. Sequitur etiam aliud, quod nullus secundum communem cursum potest evidenter et demonstrative cognoscere de aliquo syllogismo topico ipsum esse topicum, quamvis possit habere fidem quod est syllogismus topicus. Sequitur etiam aliud, quod non omnis syllogismus topicus facit semper praecise dubitationem et formidinem, sed etiam frequenter facit firmam fidem, sine omni dubitatione, quia ita aliquando adhaeremus probabilibus sicut evidenter notis.

Syllogismus qui nec est demonstrativus nec topicus potest dividi, quia quidam est ex improbabilibus, quidam non ex improbabilibus. Similiter, quidam syllogismus peccat in materia, quidam non peccat in materia. Alia distinctio. quidam est syllogismus uniformis, quidam mixtus. Et uniformis quidam est uniformis ex propositionibus de inesse, quidam ex propositionibus modalibus. Et isti sunt diversi, [secundum quod diversitas invenitur in propositionibus modalibus].

Mixtus syllogismus quidam est mixtus ex necessario et inesse, quidam ex necessario et contingenti. Et sic de aliis, de quibus omnibus dicetur inferius. Similiter, syllogismus uniformis ex propositionibus de inesse quidam est uniformis ex propositionibus de praesenti, quidam ex omnibus de praeterito, quidam ex omnibus de fututo, quidam ex una de praesenti et alia de praeterito vel de futuro.

Sciendum est tamen quod definitio communis omnibus praedictis est ista: Syllogismus est oratio in qua ex duabus praemissis, dispositis in modo et in figura, de necessitate sequitur conciusio. Et ad istam definitionem nihil refert an praemissae sint verae vel falsae.

Hoc tamen est generale quod numquam praemissae sunt verae et conclusio falsa, quamvis possit esse e converso. Unde in tota parte sequenti, usque ad partem in qua tractabitur de syllogismo demonstrativo, vel semper vel frequenter volo loqui de conditionibus syllogismi requirentis particulas praedictae definitionis, et non amplius.


Cap. 2 De quibusdam praeambulis quae praemittenda sunt antequam descendatur ad propositum

Positis divisionibus et distinctionibus syllogismi, de quibusdam dividentibus in speciali est dicendum. Et primo de uniformi generatione syllogismorum de inesse, secundo de uniformi modalium, et tertio de mixtis.

Circa primum primo est dicendum de syllogismis ex omnibus de inesse et de praesenti, secundo de aliis. Sed antequam accedatur ad propositum, videnda sunt quaedam praeambula.

Primum est quod tantum sunt duae praemissae categoricae ponendae in syllogismo et conclusio; et tantum tres termini, scilicet maior extremitas et minor et medium. Est autem medium quod ponitur in utraque praemissa; maior extremitas est quae cum medio termino ponitur in maiori; minor extremitas quae ponitur cum medio in minori propositione, hoc est in secunda propositione.

Secundum est quod tantum sunt tres figurae. Prima est in qua medius terminus subicitur in prima propositione et praedicatur in secunda. Secunda figura est quando medius terminus praedicatur in utraque. Tertia figura est quando medius terminus subicitur in utraque. Non est apponenda quarta figura, quia si medius terminus praedicetur in prima propositione et subiciatur in secunda, non erit nisi transpositio propositionum positarum in prima figura, et ideo non sequitur alia conclusio quam illa quae sequitur ex praemissis dispositis in prima figura. Et ideo non est negandum quin possit argui ex duabus praemissis in quarum prima medius terminus praedicetur et in secunda subiciatur, sed illa conclusio quae primo sequitur ex illis praemissis erit eadem quae sequitur ex eisdem praemissis dispositis in prima figura. Si enim arguatur sic 'omnis homo est animal; omne animal est substantia', conclusio quae primo sequitur est ista 'igitur omnis homo est substantia'. Et ista sequitur ex praemissis eisdem, dispositis in prima figura, sic 'omne animal est substantia omnis homo est animal; igitur omnis homo est substantia'.

Tertium praeambulum est quod omnis syllogismus, immediate vel mediate, regulatur per dici de omni vel per dici de nullo. Syllogismi enim in prima figura regulantur immediate per dici de omni vel per dici de nullo. Syllogismi autem secundae et tertiae figurae reducuntur in syllogismos primae figurae, vel per conversionem vel per impossibile vel per transpositionem propositionum, et ideo mediate regulantur per dici de omni vel per dici de nullo. Et quandocumque sic est quod aliquis discursus regulatur per dici de omni vel per dici de nullo, sive mediate sive immediate, ille discursus est bonus.

Est autem dici de omni quando nihil est sumere sub subiecto, quin de eo dicatur praedicatum,. Quod est sic intelligendum: non quod praedicatum conveniat cuilibet de quo dicitur subiectum, -- tunc enim non esset dici de omni nisi in propositionibus veris --, sed sufficit quod per talem propositionem denotetur quod nihil sit sumere sub subiecto, quin de eo dicatur praedicatum. Et hoc denotatur per omnem propositionem universalem affirmativam. Dici de nullo est quando per eam denotatur quod de quocumque dicitur subiectum, quod ab eo removetur praedicatum. Et hoc denotatur per omnem propositionem universalem negativam, sive sit vera sive falsa.

Cap. 3 De syllogismis factis in prima figura

Istis visis videndum est primo de syllogismo primae figurae. Et est primo sciendum quod, cum dictum sit omnes syliogismos primae figurae regulari immediate per dici de omni vel per dici de nullo, oportet circa modos primae figurae servare duo principia.

Primum est quod maior sit propositio universalis. Si enim maior esset particularis, patet manifeste quod talis discursus non posset regulari per dici de omni nec per dici de nullo. Tunc enim aliquis syllogismus regulatur per dici de omni quando per primam propositionem denotatur de omni illo de quo dicitur subiectum here dici praedicatuni, et per secundanl propositionem denotatur subiectum primae propositionis vere dici de aliquo assumpto. Sicut per istam propositionem 'omnis homo est animal' denotatur quod de quocumque dicitur 'homo' de eodem dicitur 'animal'; per istam autem secundam 'Sortes est homo' denotatur quod 'homo', qui fuit subiectum primae propositionis, vere dicitur de Sorte; propter quod evidenter sequitur quod hoc praedicatum 'animal' vere dicitur de Sorte. Et ideo iste syllogismus est regulatus per dici de omni 'omnis homo est animal; Sortes est homo; igitur Sortes est animal'.

Et eodem modo, proportionaliter, dicendum est de syllogismo regulato per dici de nullo. Sed nihil tale potest denotari per propositionem particularem, igitur numquam propositio particularis potest esse maior in prima figura.

Ex eodem patet quod minor semper debet esse affirmativa, quia semper per mniorem debet denotari quod illud quod in prima proposi tione fuit subiectum vere praedicatur de aliquo determinato assumpto, quod non potest esse nisi per propositionem affirmativam.

Ex praedictis sequitur quod in prima figura sunt tantum quatuor modi in quibus fiunt utties coniugationes. Nam combinando duas pro positiones per universalem et Particularem, per affirmativam et negati uam, sexdecim erunt combinationes, quarum duodecim peccabunt con tra praedicta principia. Quod patet sic. si sint duae propositiones, aut utraque est universalis aut utraque particularis, aut una universalis et alia particularis. Si autem utraque sit universalis, aut utraque est affirma tiva aut utraque negativa, aut una affirmativa et alia negativa. Si utraque sit affirmativa, sic est primus modus et utilis, si utraque sit negativa, sic est alia coniugatio et est inutilis, quia habet minorem negativam. Si una sit affirmativa et alia negativa, aut maior est negativa et minor affirma tiva, vel e converso; si primo modo, habetur tertia coniugatio, et est utilis; si e converso, est quarta et inutilis, quia habet minorem negativam.

Si utraque sit propositio particularis, sic fiunt quatuor combinationes per affirmativam et negativam, sicut prius, sed omnes erunt inutiles, quia omnes habebunt maiorem particularem.

Si autem una sit universalis et alia particularis, aut maior est universalis et minor particularis, aut e converso. Si primo modo, aut utraque est affirmativa et habetur nona coniugatio et utilis, aut utraque negativa, et est decima coniugatio et inutilis, quia minor est negativa. Aut una est affirmativa et alia negativa, et tunc est aut maior affirmativa et minor negativa, et est undecima coniugatio et inutilis, quia minor est negativa; aut maior est negativa et minor affirmativa, et est duodecima coniugatio et utilis. Si autem maior sit particularis et minor universalis, sic fiunt quatuor combinationes per affirmativam et negativam, sed omnes erunt inutiles, quia quaelibet illarum habet maiorem particularem.

Ex quibus omnibus manifeste patet quod tantum sunt quatuor modi utilium coniugationum, scilicet primus et tertius et nonus et duodecimus. Duodecim vero alii sunt inutiles, quia soli quatuor possunt regulari per dici de omni vel per dici de nullo; aii non possunt, quia semper habent maiorem particularem vel minorem negativam, quorum utrumque repugnat syllogismo regulato per dici de omni vel per dici de nullo.

Cap. 4 In quo probantur praedicta in praecedenti capitulo

Ista narrata non possunt probari nisi per modum quo probat Aristoteles ea, probando scibando quod quatuor modi sunt utiles, per hoc quod non contingit inferre instantiam. Unde servando talem modum arguendi ex duabus universalibus affirmativis 'omnis homo est animal, omne risibile est homo, igitur omne risibile est animal' impossibile est invenire instantiam ubi praemissae sunt verae et conclusio falsa. Similiter est sic arguendo 'nullus homo est asinus; omne risibile est homo; igitur nullum risibile est asinus'. Similiter sic arguendo 'omnis homo est animal; aliquod corpus est homo; igitur aliquod corpus est animal'. Similiter sic arguendo 'nullus homo est asinus; aliquod animal est homo; igitur aliquod animal non est asinus'.

Alii autem modi sunt inutiles, quia contingit invenire praemissas taliter dispositas esse veras et conclusionem falsam. Unde quando utraque est universalis et negativa, patet instantia, sic arguendo 'nullus homo est animal irrationale; nullus asinus est homo; igitur nullus asinus est animal irrationale'. Praemissae sunt verae et conclusio falsa. Eodem modo est de aliis, quod praemissae possunt esse verae conclusione exsistente falsa, sicut patet discurrendo, et ideo non valent.

Et est hic advertendum quod ad probandum coniugationem inutilem vel modum inutilem non oportet invenire instantiam in terminis substantialibus, sicut aliqui errantes dicunt, sed sufficit invenire instantiam in quibuscumque terminis, sive substantialibus sive accidentalibus sive quibuscumque. Unde et Aristoteles frequenter per tales terminos instat in libro Priorum, sicut manifeste patet ibidem. Et ideo quatuor modi primae figurae tenent in omnibus terminis, nec refert utrum sumatur sub terminus substantialis vel accidentialis, quale quid vel hoc ahquid, sive quantum sive ad aliquid, sive quale sive quodcumque aliud, dummodo per primam propositionem denotetur praedicatum vere dici vel removeri ab omni illo de quo dicitur subiectum et per secundam propositionem denotetur illud quod prius fuit subiectum non aequivoce acceptum dici de assumpto, et postea in conclusione concludatur illud quod fuit praedicatum in prima dici vel removeri de illo praecise quod fuit subiectum in secunda propositione.

Ex isto sequitur quod tales sillogismi sunt boni 'omne coloratum est; omne album est coloratum; ergo omne album est'; 'omne animal est homo; omnis asinus est animal; ergo omnis asinus est homo'. Et ideo errat Magister Abstractionum assignando in praedictis syllogismis fallaciam accidentis, cum isti syllogismi regulentur per dici de omni et sint de se evidentes.

Similiter tales syllogismi sunt boni, nisi aequivocatio impediat, 'omnis homo continetur in genere substantiae; album est homo; igitur album continetur in genere substantiae'; 'nullus homo est aggregatum per accidens; homo albus est homo; igitur homo albus non est aggregatum per accidens'; 'nullus homo distinguitur ab homine; homo albus est homo; igitur homo albus non distinguitur ab homine', 'nullus homo est genus; animal est homo, ergo animal non est genus', et ceteri huiusmodi, in quibus tamen volunt aliqui moderni assignare fallaciam accidentis, nescientes naturam syllogismi nec fallaciae accidentis.

Advertendum est tamen quod numquam syllogismus est regulatus per dici de omni vel per dici de nullo quando aliquis terminus aequivocus sumitur. Et ideo quia in aliquibus praedictis exemplis potest terminus accipi aequivoce in altera praemissa et in conclusione, ideo potest ibi assignari fallacia aequivocationis; et conclusione accepta in uno sensu est bonus syllogismus, et accepta in alio sensu non valebit, sed erit fallacia aequivocationis. Verbi gratia sic arguendo 'nullus homo est genus; animal est homo; igitur animal non est genus' ista conclusio 'animal non est genus' est distinguenda, eo quod li animal potest stare persolialiter sive pro suis significatis, Vel potest stare simpliciter sive pro intentione animae sive conceptu. Si primo modo, sic est bonus syllogismus, regulatus per dici de omni; si secundo modo, sic non valet, nec regulatus per dici de omni, nisi solum vocaliter, propter hoc quod 'animal' aequivoce accipitur in minore et in conclusione.

Est igitur regula generalis quod quando praemissae disponuntur in modo et in figula, et propositiones sunt de praesenti, et adverbialis determinatio vel aequivalens uniformiter accipitur vel non accipitur, semper est bonus syllogismus, nisi aequivocatio impediat vel accentus vel amphibolia vel compositio et divisio vel fallacia secundum quid et simpliciter, pro insolubilibus. Et tunc in uno sensu est bonus syllogismus et in alio sensu erit fallacia aequivocationis, et sic de aliis. Unde quando est compositio et divisio vel amphibolia, in illo sensu in quo fallit discursus praemissae non disponuntur in modo et figura praedicto modo. Unde sic arguendo 'quidquid est vivens semper est; Sortes est vivens; ergo Sortes semper est', si li vivens componatur cum li semper, ut sit sensus 'quidquid est vivelis semper, est', praemissae non sunt dispositae in modo et in figura, quia in propositione prima subiectum est hoc totum 'uivens semper', sed in secunda propositione hoc totum non est praedicatum sed 'uivens' tantum, et ita non est dispositio in figura. Sed si li semper componatur cum li est, tunc praemissae sunt dispositae in modo et in figura, et sequitur ista conclusio 'igitur Sortes semper est'.

Et ita ista est regula generalis quod quando praemissae sunt dispositae ill modo et in figura prima, si propositiones sunt de praesenti, sive sint acceptae cum determinationibus adverbialibus sive aequivalentibus, determinantibus compositionem sive non, dummodo illae determinationes ponantur in maiore et in conclusione et semper determinent verbum, Syllogismus est bonus et regulatus per dici de omni vel dici de nullo, nisi aequivocatio vel accentus impediat, vel alia fallacia de enumeratis.

Nec aliqua alia fallacia ibi potest assignari. Et hoc est verum, qualecumque sit verbum, sive faciat propositionem modalem sive non, sive etiam determinatio adverbialis faciat propositionem modalem sive non.

Propter quod omnes tales syllogismi, secundum intentionem Aristotelis, sunt boni 'omnis veniens cognoscitur a te; Coriscus est veniens; igitur Coriscus cognoscitur a te'; 'omnnis persona divina de necessitate est Deus; creans est persona divina; igitur creans de necessitate est Deus'; 'omnis homo est ens per Se; homo albus est homo; igitur homo albus est ens per se'; 'omnis homo per se est animal; album est homo; igitur album per se est animial'; 'omnis ignis est per se calefactivus; siccum est ignis; igitur siccum per se est calefactivum'; 'omnis aedificator per se aedificat; album est aedificator; igitur album per se aedificat'; 'nulla persona divina intelligitur a me; Deus est persona divina; igitur Deus lion intelligitur a me'; `omniis Deus scitur a philosophis esse immortalis; quaelibet persona divina est Deus; igitur quaelibet persona diunia scitur a philosophis esse lmmortalis'; 'omnis anima intellectiva scitur a ponentibus intellectum esse accidens esse substantia; intellectus est anima intellectiva; igitur intellectus scitur a ponentibus intellectum esse accidens esse substantia. Et multi tales syllogismi innumeri, qui negantur a modernis, sunt optimi syllogismi et regulati per dici de omni vel de nullo.

Quod enim tales syllogismi sint regulati per dici de omni vel de nullo, secundum intentionem Aristotelis, patet manifeste. Nam per istam propositionem 'omnis Deus scitur a philosophis esse immortalis' denotatur quod de quocumque dicitur hoc subiectum 'Deus' quod de eodem dicitur hoc praedicatum 'scitur a philosophis esse immortalis'. Et per istam 'quaelibet persona divina est Deus' denotatur quod hoc quod fuit subiectum in prima propositione, scilicet 'Deus', dicitur de hoc subiecto 'persona divina' universaliter sumpto; igitur necessario sequitur conclusio, in qua denotatur illud quod fuit praedicatum in prima propositione dici de hoc subiecto 'persona divina', quod fuit subiectum in secunda propositione; et hoc per virtutem dici de omni. Istae enim sylogismus 'omnis homo currit; omne album est homo; igitur omne album currit' non tenet nisi quia per maiorem denotatur quod de quocumque dicitur hoc subiectum 'homo' quod de eodem dicitur hoc praedicatum 'currit'; et per minorem denotatur quod 'homo' dicitur de hoc subiecto 'album' universaliter sumpto, ideo necessario sequitur conclusio in qua denotatur hoc praedicatum 'currit' dici de hoc subiecto 'album' universaliter sumpto. Et ideo cum aequaliter inveniatur dici de omni vel dici de nullo in omnibus praedictis exemplis et consimilibus sicut invenitur in istis 'omnis homo currit; omne album est homo; igitur omne album currit'; 'nullus homo currit; omiie nigrum est homo; igitur nullum nigrum currit', aeque boni syllogismi, et regulati per dici de omni vel de nullo, erunt praedicti syllogismi et consimiles sicut isti ultimi, de quibus nullus dubitat qclin sint boni.

Sic igitur praedicti syllogismi sunt boni. Et similiter tales sunt boni 'omnis natura specifica est realiter communicabilis; differentia individualis est realiter natura specifica; igitur differentia individualis est realiter communicabilis'; 'omnis differentia individualis est de se haec; natura specifica est differentia individualis; igitur natura specifica est de se haec'; 'omnis intellectus divinus est principium producendi Filium; voluntas divina est intellectus divinus; igitur voluntas divina est principium producendi Filium'.

Et si dicatur quod tunc esset hic bonus syllogismus 'omnis essentia divina est Pater; Filius est essentia divina; igitur Filius est Pater'; similiter 'nullus Pater est Filius, essentia divina est Pater, igitur essentia divina non est Filius':

Dicendum est quod Phi1osophus diceret tales syllogismos tenere et regulari per dici de omni vel de nullo, et hoc quia non posuit unicam rem simplicem esse plures res distinctas realiter. Sed theologi, qui ponunt -- secundum veritatem -- unam rem numero esse plures res, quia dicunt quod essentia divina simplex et indivisibilis est plures personae distinctae realiter, habent dicere quod praedicti discursus non valent, nec regulantur per dici de omni vel de nullo. Et ratio est, quia per istam omnis essentia divina est Pater' non denotatur quod de quocumque dicitur hoc subiectum 'essentia divina' quod de eodem dicatur hoc praedicatum 'Pater'. Tunc enim necessario iste syllogismus regularetur per dici de omni 'omnis essentia divina est Pater; Filius est essentia divina; igitur Filius est Pater'. Sed ista esset tunc falsa 'omnis essentia divina est Pater', sicut ista est falsa: de quocumque subiecto dicitur hoc subiectum 'essentia divina' de eodem dicitur hoc praedicatum 'Pater'.

Sed per istam 'omnis essentia divina est Pater' denotatur quod omne illud quod est omnis res absoluta et relativa quae est essentia, est Pater. Et hoc est verum; sed tunc, si uniformiter acciperetur minor, ipsa esset falsa. Tunc enim per istam 'Filius est essentia divina' denotaretur quod Filius esset quaelibet res respectiva quae est essentia divina. Quod falsum est, quia non est Pater, et tamn essentia divina est Pater. Et sicut dictum est de isto syllogismo affirmativo, ita proportionaliter dicendum est de syllogismo negativo adducto.

Talis igitur modus arguendi numquam fallit nisi quando accipitur terminus qui importat aliquam rem unicam numero, quae tarmen est plures res numero, et accipitur alia res, de qua et una alia vere dicitur quod illa unica est illae duae res. Sed istum defectum non contingit in aliis assignare, sicut manifeste patet. Unde hic non est talis defectus 'omnis Deus cognoscitur a philosophis esse immortalis; quaelibet persona diunia est Deus; igitur quaelibet persona divina cognoscitur a philosophis esse immortalis'. Nam per istam 'omnis Deus cognoscitur a philosophis esse immortalis' denotatur quod de quocumque dicitur hoc subiectum Deus quod de eodem dicitur hoc praedicatum 'cognoscitur a philosophis esse immortalis', et ideo necessario praedictus syllogismus erit regulatus per dici de omni, secundum viam Aristotelis.

Et si dicatur quod secundum ista phi1osophi cognovissent tres personas esse in divinis, dicendum quod philosophi non cognoverunt tres personas esse in divinis, quia ad notitiam istius propositionis 'tres personae sunt in divinis' nullo modo poterant devenire, tamen de illo quod est tres personae poterant scire quod ip sum est immortale. Et huiusmodi multa. Et propter hoc potest ista verificari 'qualibet persona divina scitur a philosophis esse immortalis', quia per istam propositionem non denotatur quod haec propositio sit scita a philosophis 'quaelibet persona divina est immortalis'. lsta enim propositio nullo modo potest sciri evidenter ex puris naturalibus, quia nec ista potest sciri ex puris naturalibus 'aliqua persona est Deus', accipiendo 'personam' sicut theologi accipiunt. Sed per istam 'quaelibet persona divina scitur a philosophis esse immortalis' denotatur quod de quolibet, quod est persona divina, scitur quod est immortale.

Et si dicatur quod tunc haec esset vera 'de Patre scitur a philosophis quod est immortalis', et per consequens philosophi sciverunt quod Pater est immortalis, dicendum quod haec est vera 'de Patre scitur a philosophis quod est immortalis', quia per istam non denotatur quod haec fuerit scita a philosophis 'pater est immortalis', quia nec istam nec aliquam consimilem poterant scire, sed per istam denotatur quod de aliquo, qui est Pater, fuit scitum a philosophis quod est immortalis, hoc est de Deo fuit scitum ipsum esse immortalem, et ipse est Pater, non tamen fuit scitum a philosophis ipsum esse Patrem. Unde ista est vera 'Pater scitur a philosophis esse Deus', et tamen haec non est vera 'Deus scitur a philosophis esse Pater'.

Quod autem ista stent simul 'quaelibet persona divina scitur a philosophis esse immortalis' et tamen quod haec non est scita a philosophis 'quaelibet persona divina est immortalis' potest declarari per exempla. Sit primum istud: sit ita quod ista nomina sint synonyma simpliciter 'gladius'et'ensis', et tamen quod Sortes hoc ignoret, sed sciat significa- tionem, istius nominis 'gladius' et nesciat quid significet hoc nomen 'ensis'. Tunc haec est vera 'ensis scitur a Sorte esse unum genus armorum' vel 'ensis scitur a Sorte esse acutus' vel 'ensis scitur a Sorte esse ferrum', quia hoc praedicatum vere competit et vere praedicatur de pronomine demonstrante illud pro quo subiectum supponit. lgitur ista propositio est vera, et tamen nulla is1arum, propositionum est scita a Sorte 'ensis est unum genus armorum', 'ensis est acutns', 'ensis est ferrum'. Igitur similiter stant simul quod 'quaelibet persona divina scitur a philososphis esse immortalis', et tamen quod ista non sit scita ab eis 'quaelibet persona divina est immortalis'.

Aliud exemplum est: quod ponatur, sicut ponunt philosophi, et credo esse verum, et alibi est sufficienter probatum, ut mihi videtur, quod essentia divina et intellectus qui est in Deo sint idem omnibus modis ex natura rei. Tunc si haec sit vera 'essentia divina scitur ab omnibus esse essentia divina', haec erit vera 'intellectus divinus scitur ab omnibus esse essentia divina'. Et tamen cum hoc stat quod haec sit scita ab omnibus 'essentia divina est essentia divina' et non ista 'intellectus divinus est esselitia divina'. Et hoc, quia ad veritatem istius 'intellectus divinus scitur ab omnibus esse essentia diviva' non requiritur nisi quod praedicatum vere praedicetur de pronomine demonstrante illud pro quo subiectum supponit. Hoc autem verum est in proposito, cum pro eodem supponat subiectum in ista 'intellectus scitur esse essentia divina' et in ista 'essentia divina scitur esse essentia divina'.

Aliud exemplum est de activa generatione et paternitate. Quia si sint idem omnibus modis, impossibile est quod paternitas credatur esse constitutiva Patris nisi credatur activa generatio esse constitutiva Patris. Et tamen a multis creditur ista esse vera paternitas est constitutiva Patris' a quibus non creditur ista esse vera 'activa generatio est constitutiva Patris'.

Similiter, si anima sensitiva in homine et anima intellectiva sint simpliciter eadem forma, necessario si anima intellectiva hominis scitur non esse distincta ab anima intellectiva hominis, anima sensitiva hominis scietur non esse distincta ab anima intellectiva hominis. Et tamen haec erit scita 'anima intellectiva hominis non est distincta ab anima intellectiva hominis', quamvis haec non sit scita 'anima sensitiva hominis non est distincta ab anima intellectiva hominis'.

Et ratio omnium praedictorum est, quia per talem propositionem 'anima sensitiva hominis scitur non esse distincta ab anima intellectiva hominis' non denotatur nisi qnod hoc praedicatum 'non esse distinctum ab anima intellectiva hominis' scitur de illo quod est anima sensitiva hominis, non quod sciatur de hoc subiecto 'anima sensitiva hominis'. Sicut per istam 'veniens scitur esse homo' denotatur quod res, quae est veniens, scitur esse homo, quamvis nesciatur an hoc praedicatum 'homo' sciatur de hoc subiecto 'veniens'.

Contra tamen praedicta exempla potest instari: quia in omnibus supponitur quod duo subiecta propositionum duarum adductarum supponant simpliciter pro eodem. Non sic autem est in istis 'quaelibet persona divina scitur esse immortalis', 'Deus scitur esse immortalis', quia snbiectum unius supponit pro persona divina et subiectum alterius non supponit pro persona divina sed pro essentia divina, et ita non est simile de istis et de aliis exemplis adductis:

Sed istud non obstat, quia quamvis quantum ad hoc non sit simile, quia tamen persona divina est essentia divina, -propter quam identitatem quidquid convenit essentiae divinae, convenit personae divinae, nisi oppositum inveniatur in Sacra Scriptura vel sequaatur evidenter ex talibus -, ideo si concedatur quod Deus scitur esse immortalis debet concedi quod persona divina scitur esse immortalis. Nec ex hoc aliquo modo sequitur quod aliquis potest scire ex naturalibus qnod tres personae sunt in Deo, quia per istam et consimiles 'persona divina scitur esse immortalis' non denotatur nisi quod de illo, qnod est persona divina, scitur qnod est immortale. Et hoc est verum, quia de Deo, qui est persona divina, scitur quod est immortalis. Sic igitur numquam talis discursus debet negari nisi quando accipitur aliquis teminius importans aliquam rem quae est plures res distinctae realiter.

Sed adhuc non semper in tali casu, sed tunc solum quando non denotatur per maiorem quod praedicatum dicitur de omni illo quod est subiectum, sed quando solum denotatur quod omne illud quod est formliter illud quod importatur per subiectum quod de omni tali dicatur praedicatum. Quid autem sit aliquid esse formaliter aliqnid, decla ratum est alibi. Cum igitur inter creaturas hoc non possit reperiri quod una res sit plures res, numquam in creaturis talis modus arguendi debet negari, nisi forte aliquando aliquis terminus includat aliquod syncategorema, quo expresso pateret talis discursus non valere. Unde si a significet idem quod hoc totum 'tantum animal', iste syllogismus non valere 'omnis homo est substaiitia; a est homo; igitur a est substantia', quia expresso syncategoremate incluso aequivalenter in li a et etiam expresso alio termino illo modo incluso, manifestum est discursum non valere. Sicut non sequitur 'omnis homo est substantia; tantum animal est homo; igitur tantnm animal est substantia'.

Et si dicatur quod talis syllogismus regulatur per dici de omni, nam per istam maiorem 'omnis homo est substantia' denotatur quod de quocumque dicitur 'homo' de eodem dicitur 'substantia', et per istam minorem 'tantum animal est homo' denotatur qnod 'homo' dicitur de hoc toto 'tantum animal'; igitur sequitur conclusio in qua 'substantia' praedicatur de hoc toto 'tantum animal'; igitur p raedictus discursus regulatur per dici de omni:

Dicendum est quod non regulatur per dici de omni, et hoc quia quamvis per minorem denotetur quod 'homo' praedicetur de hoc toto 'tantum animal', tamen non tantum hoc denotatur, sed etiam denotatur quod hoc snbiectum 'homo' removetur a qnolibet non-animali. Et propter hoc non sequitur conclusio praedicta, quia tunc argueretur per istam regulam 'a quocumque removetur subiectum universalis, ab eodem removetur praedicatum', quae falsa est, et propter hoc non regulatur praedictus discursus per dici de omni.

Similiter si a significet idem quod 'non omnis homo', tunc non regulabitur iste discursus per dici de omni 'omne album est substantia; a est album, igitur a est substantia'. Et ratio patet. Et sicut est de istis, ita est de consimilibus.

Et forte propter talem causam negantur aliqui syllogismi ab aliquibus auctoribus, qui tamen aliter essent de se evidentes. Unde si abstracta concretorum substantialium includant aliqua determinata syncategoremata, sicut forte secundum modum loquendi aliquorum includunt, multi discursus apparebunt evidentes, qui tamen fallunt, sicut multae propositiones tunc essent falsae, quae tamen aliter essent verae. Si enim talia abstracta 'humanitas', 'equinitas', 'animalitas' et huiusmodi includant aequivalenter talia sylicategoremata 'per se primo modo' vel 'necessario' vel aliquod huiusmodi, tunc erunt istae propositiones falsae 'humanitas est homo', 'humanitas est animal', 'humanitas est animalitas', 'humanitas est alba', 'humanitas currit' et huiusmodi. Et hoc, quia expresso syncategoremate aequivalenter incluso cum alio termino, patet falsitas earum. Haec enim est falsa 'homo necessario currit' et ista similiter 'homo necessario est homo' vel 'homo necessario est animal'. Et sic auctoritates, quae negant tales propositiones de talibus abstractis, sunt glossandae. Eodem modo, hoc supposito, tales discursus non valebunt 'omnis homo cnrrit; humanitas est homo; igitur humanitas currit', nam iste discursus non valet 'omnis homo currit; homo necessario est homo; igitur homo necessario currit'. Instantia enim patet In istis terminis 'omnis persona divina est creans, Pater est necessario persona divina; igitur Pater necessario est creans, nam praemissae sunt verae et conclusio falsa. Et per istum modum multae anctoritates, sonantes quod humanitas non sit homo et quod humanitas non sit alba, debent solvi.

Sic igitur, breviter, omnis syllogismus regulatus per dici de omni vel de nullo est simpliciter bonus et de se evidens, nec indigens aliqua probatione. Et non refert guale sit illud quod sumitur sub in minore, sive sit terminus substantialis sive accidentalis, sive dicat quale sive quantum sive ad aliquid sive ubi, sive quodcumque aliud.

Ex quo patet quod non semper quando commutatur quid in quale vel in quantum vel in ad aliquid vel in quale quid vel in aliquid aliud est fallacia figurae dictionis. Tunc enim hic esset fallacia figurae dictionis 'omnis homo currit; album est homo; igitur album currit'. Similiter hic 'omnis homo est animal; aliquod bicubitum est homo; igitur aliquod bicubitum est animal', et in multis aliis evidentibus syllogismis; quod est manifeste falsum.


Notes