Directory:Logic Museum/Oxford. Balliol. 299
MyWikiBiz, Author Your Legacy — Thursday November 14, 2024
Jump to navigationJump to searchOxford. Balliol. 299 - Membranaceus, ante 1368, ff. 210, mm. 395 x 275, binis columnis, 66-75 lineis per columnam, unica manu exaratus.
Codex iste continet omnes quatuor libros, simul cum tractatu De sacramento altaris. Amanuensis quasdam additiones, quae in A desunt, in marginibus scripsit, alias vero locis ubi non pertinent inseruit; codex tamen iste multo melius ordinatus est quam B.
Guillelmus de Wilton, ab anno 1348 Collegii Balliol socius ab anno vero 1374 Universitatis cancellarius, hunc codicem anno 1368 pignori dedit, postea autem Collegio Balliol legavit.
Colophon libri I, f. 131va: Explicit scriptum fratris Willelmi de Hocham super primum Sententiarum.