User:Ockham/sandbox

MyWikiBiz, Author Your Legacy — Thursday November 14, 2024
< User:Ockham
Revision as of 09:17, 30 November 2008 by Ockham (talk | contribs) (articuli)
Jump to navigationJump to search

John of Ripa Lectura in Primum Sententiarum, dist. 38, q.2 & dist. 39 (full text)

DISTINCTIO 38 QUAESTIO SECUNDA


Circa eamdem distinctionem quero istam questionem: Utrum divina essentia respectu futurorum contingentium sit evidens et clara notitia? Iuxta questionem quatuor erunt articuli.

Primus articulus

Primus articulus erit ostendere si divina essentia sit omnium futurorum verorum notitia et per quid ut per rationem cognoscendi.

Pro cuius declaratione sit hec

Prima conclusio

Eternitas divina non ex hoc quod durative immensa est evidens ratio cognoscendi futura. Patet, nam divina eternitas non est simul presens toti fluxui immaginario temporis, immo nec diversis instantibus, sicut patuit distinctione nona. Aliter enim esset preteritum vel futurum respectu eternatati realiter et per consequens agere contingenter vel necessario Deus respiceret futurum sicut preteritum et e contra et equalem respectu utriusque libertatem haberet; quod non reputo probabile.

Seconda conclusio

Immensitas intellectus divini ut sic non potest esse sufficiens evidentia cognoscendi vera contingentia.

Probatur. Nam, quantumcumque intellectus divinus ponatur immensus in esse potentie perceptive et cognitive, adhoc non ex hoc habet quod distincte cognoscat nedum vera contingentia de rebus creatis, sed etiam ipsasmet entitates creatas incomplexe. Unde intellectus divino ut potentia cognitiva non habet continentiam perfectionalem vel causalem respectu creature nisi secundum rationem in creatura denominationis consimilis, nam intellectus divinus, licet ut potentia intellectiva immensa contineat perfectionaliter et exemplariter totam latitudinem potentie intellective causalis ut sic et ideo secundum hoc sit ratio idealis sibimet cognoscendi totam huiusmodi latitudinem, non tamen est ratio perfectionaliter continendi sive causaliter omnem aliam perfectionem causalem.

Contra istam conclusionem arguitur sic. Quodlibet verum eo ipso quod est verum est scibile et eo ipso ab immensa intelligentia est intelligibile, et quia, posita ratione sue immensitatis, est somme actualis, ideo eo ipso ipsum intelligeret; et ideo prima intelligentia, quantumcumque poneretur non activa, adhuc intelligeret omne verum contingens, si tale poneretur. Ad istam rationem dico quod, licet .a. intelligentia sit somme actualis, tamen veri non esset causativa ad extra, sicut non esset aliis causa essendi, ita ipsa non relucerent in sua essentia et per consequens non intelligeret talia vera ad extra per soam existentiam.

Tertia conclusio

Divina essentia non ex hoc quod est intensive immensa potest esse evidens ratio cognoscendi vera contingentia.

Probatur. Nam divina essentia secundum quamlibet perfectionem simpliciter est intensive immensa ei tamen non quelibet huismodi ratio est sibi sufficiens evidenter cognosecndi huiusmodi vera nec eidem necessaria vera nec omnia Vera incomplexe signabilia ut patet ex preedentibus; igitur, etc.

Quarta conclusio

Divina essentia secundum nullam rationem intrinsecam soppositalem potest esse veri contingentis evidens ratio seu notitia.

Patet, nam nulla talis ratio potest esse formalis notitia intellectui divino.

Quinta conclusio

Secondum nullam rationem essentialem que dicat perfectionem simpliciter divina essentia potest esse veri contingentis evidens notitia.

Patet, nam cum qualibet tali eque stat suum oppositum esse verum sicut ipsum.

Sexta conclusio

Non ex hoc quod divina essentia est universaliter perfecta est evidens ratio cognoscendi vera contingentia.

Probatur. Nam sit .a., quoddam verum contingens; tunc sic: stat divinam essentiam simpliciter esse perfectam et ipsam non representare .a.; igitur, etc. Antecedens probatur, nam si non, igitur quam contingens vel necessarium est divinam essentiam representare a., tam contingens vel necessarium est divinam essentiam esse simpliciter perfectam; igitur divina essentia vel necessario representat .a. et per consequens .a. necessario erit, vel divina essentia potest esse non simpliciter perfecta.

Septima conclusio

divina essentia secundum nullam rationem intrinsecam est sufficiens evidentia cognoscendi aliqua vera contingentia.

Patet, nam, quaecumque tali ratione cum stat equaliter cuiuslibet contingentis oppositum esse verum sicut ipsum.

Octava conclusio

Secundum rationem intrinsecam contingentem et solum secundum causalem est sufficiens evidentia cognoscendi vera contingentia.

Probatur. Nam intellectus divinus cognoscit vera contingentia, et non per aliquod extrinsecum divine essentie quod ad huiusmodi visionem concurrit nec formaliter nec causaliter; igitur solum per suam essentiam et sibi intrinsecam, et non per aliquam rationem necessariam, ut patet ex dictis; igitur per solam rationem contingentem ut causalem evidentiam infallibilem apparentiam de tali vero. Dico autem hic “rationem contingentem” istam, scilicet, que contingenter denominat formaliter et intrinsece divinam essentiam. Unde, licet quelibet ratio intrinseca divine essentie sit realiter ipsamet divina essentia, et per consequens quedan entitas absolute necessaria, tamnen secundum suum proprium esse formale et denominationem intrinsecam correspondentem contingenter.

Nona conclusio

Cuilibet vero contingenti enuntianti aliqualiter esse vel formaliter de creatura correspondet in divina essentia ratio genitiva necessario inferens a priori tale verum.

Probatur. Nam quodlibet verum extrinsecum relucet in divina essentia a priori causaliter tanquam verum secundarium in primo vero; igitur, cuilibet tali correspondet in divina essentia aliqua ratio a qua habet esse verum tanquam a causa et a priori causaliter necessario inferente huiusmodi verum.

Decima conclusio

Cuilibet tali vero correspondet in divina essentia huiusmodii ratio et evidentia et in hoc prima est et summa contingentia.

Patet, nam, sicut antecedens necessarium inferens necessario consequens a priori est magis necessarium quam consequens, ita antecedens causale et contingens est magis contingens.

Secundo. Effectus provenit ex modo agendi cause; igitur oninis contingentia in effectu reducitur in causam; igitur cum esse verum contingens de creatura inferatur a priori causaliter ex ratione divina contingenti, que est sibi causalis evidentia, sequitur quod in huiusmodi ratione, ex qua necessario sequitur buiusmodi verum contingens, est prima et summa contingentia.

Contra istam conclusionem arguitur sic. Ex ipsa sequitur quod Deus est aliqualis intrinsece et potest non esse talis et per consequens Deus est potentialis intrinsece.

Secundo. Sequitur quod Deus est mutabilis, nam, si Dcus fuit aliqualis intrinsece et nunc non est, talis potest desinere esse talis.

Tertio. Quidquid est aliquale contingenter est ab aliquo tale; igitur, cum quodlibet intrinsecum Deo sit Deus et per consequens non ab alio, sequitur quod nullum intrinsecum Deo potest esse contingens aliquale.

Quarto. Sequitur e converso quod Deus potest esse aliqualis intrinsece qualis non est, et per consequens Deus est potentialis.

Pro solutione istorum rationum est primo advertendum quod omnis potentia que est in Deo huiusmodi rationes continens hahet ipsas non ut perfectiones actuales, nam non minus sine eis talis potentia esset perfecta simpliciter, sed solum ut determinationes sue contingentie et indifferentie ad agendum.

Secundo advertendum quod quantumcumque aliqua ratio sit intrinseca alieni potentie tibi talis maiorem ponat perfectionem in potentia non sequitur in ipsa potentialitas. Ad hoc enim quod concludatur ista potentialitas requiritur quod talis sit actus talis potentie et ipsius perfectio. Et per hoc patet quod secunda consequentia prime rationis non valet. Stat enim aliqod per huiusmodi rationem non esse tale, et tamen ipsum immutatur et in potentialiter tale. Et ta respondetur ad sccondam et primam rationem.

Ad tertiam, dico quod stat aliquid esse somme contingentie aliqualiter intrinsece et tamen non ab alio tale, ita quod ista alietas denotet distinctionem realem, nam voluntas divina est volens ad extra et contingenter et non ab aliquo alio quam a voluntate divina.

Contra modum ponendi eiusdem conclusionis arguitur. Nam ex ipsa sequitur quod in Deo sunt duo principia prima complexe et unum non est reducibile ad reliquum; quod est impossibile. Consequentia probatur, nam primum principium in ordine verorum contingentium non est reducibile ad aliquod verum necessarium, cum ex vero necessario nullo modo sequitur verum contingens, nec principium primum in ordine necessariorum est aliquo modo reducibile ad verum contingens tanquam ad prius, cum verum contingens non possit esse causa veri necessarii.

Secondo sic. Quodlibet verum quod est principium primum in ordine verorum contingentium est intrinsece et immense verum, cum sit ratio cognoscendi intellectui divino alia vera contingentia; sed quodlibet tale enuntiat de Deo aliqualiter esse secondum aliquam perfectionem simpliciter; igitur, aliquod verum contingens est in Deo dicens perfectionem simpliciter; quod claudit contradictionem.

Ad rationes. Ad primam, nego consequentiam et ad probationem dico quod verum primum contingens, licet non inferatur ex vero necessario, tamen aliquo modo emanat ab ipso, quoniam aliquid est causa a priori huius veri contingentis, licet non causa determinans antecedenter ita quod necessario inferat tale verum.

Ad secondam rationem, dico quod stat aliquod esse immensum formaliter verum secundum propria et formalem suam denominationem, et tamen non ex hoc ponere aliquam perfectionem et hoc est generaliter verum cum denominatio consimilis finita non contineretur formaliter vel causaliter in tali denominatione, sicut patet de velle divino et dicere ad extra. Deus enim immense vult ad extra quidquid vult vel dicit, et tamen tale velle et dicere non dicit aliquam perfectionem in Deo distinctam a perfectione potentie intellective vel volitive. Et hoc est quia nullum dicere creature vel velle continetur perfectionaliter vel causaliter in dicere divino ad extra vel velle, nam non minus voluntas divina contineret perfectionaliter et causaliter omnem creaturam etsi Deus nihil ad extra actualiter diceret vel vellet.

Secundus articulus

Utrum huiusmodi rationes cognoscendi futura in divina essentia sint varie ci aliquo modo distincte?

Pro cuius determinatione sit hec.

Prima conclusio

Quelibet ratio contingens et prima in esse contingentie in divina essentia est alicuius indifferentie sue potentie determinativa.

Probatur. Nam quelibet talis ratio est in sua potentia aliquo modo et cum huiusmodi ratio non habeat in potentia previam antecedentem rationem determinantem ipsam ad esse, nam tunc non esset in ipsa prima, igitur talis ratio est determinativa indifferentie sue potentie, et habeiur intentum.

Secunda conclusio

Cuilibet vero contingenti de creatura distincto ab altero vero, seu distincte visibili in Verbo sine altero, correspondet in divina essentia ratio propria cognitiva et distincta.

Probatur. Nani si a. ci .b., veris contingentibus distinctis, correspondet eadem ratio, sit ista e. Tunc sic: c. est totalis evidentia intellectui divino respectu. a. ci .b.; igitur non stat c. videri et non cognosci evidenter tam .a. quam .b., et per eonsequens non stat aliquem intellectum videre a. in Verbo et non videre .b., et e converso. Cuius oppositum ponebatur.

Secondo. Pono quod Gabriel videat in c. a. ci non b., et postea videat a. et .b simul; in hoc caso ex hoc quod Gabriel noviter vited b. immutatur intrinsece; igitur vel ratio immediate represetive immutat intensius intellectum Gabrielin nunc quam prius, vel secundum alaim rationem immutat. Si secundum, babeo intentum; si primum ex hoc sequitur idlem, videlicet quod prius, sed intensius, ut notum est.

Tertia conclusio

Cuilibet vero contingenti de creatura correspondet in divina essentia ratio cognitiva distincta et immediate terminativa. Antecedens talis veri contingentis de creaturas. Patet ex priori.

Quarta conclusio

Cuilibet vero contingenti de creatura, sive enunciet positive, sive negative et distincte, intelligibili sine altero correspondet in divina essentia ratio cognitiva distincta. Patet, nam quodlibet tale relucet in divina essentia: sed nulla ratio formaliter in divina essentia necessaria potest esse immediate cognitiva alicuius contingentis; igitur, etc.

Quinta conclusio

Cuilibet tali vero distincto ab altero in creaturis correspondet in divina essentia primum verum contingens in ordine verorum contingentium. Patet, nam infinita sunt vera contingentia distincte enunciativa de creaturis, quorum quodlibet est distincte scibile et visibile in Verbo sine altero, et cuilibet tali vero correspondet in divina essentia ratio cognitiva propria in qua est prima contingentia et nullum verum est reducibile ad alterum; igitur, etc.

Tertius articulus

Ostendit per quid divina essentia sit ratio cognoscendi peccata futura vel presentia, cum ista nullo modo reluceant causaliter in ea. Pro cuius decisione sit hec

Prima conclusio

Nulli rei incommunicabilis positive in creatura correspondet distincta et propria ratio idealis in divina essentia. Probatur. Nam nulla ratio incommunicabilis est sub aliquo gradu perfectionis ut sic, et per consequens non est participatio divine essentie et ratio immediate derivabilis ab ipsa.

Secunda conclusio

Nulla talis ratio incommunicabilis est incomplexe a divina essentia intelligibilis nec in se, nec in aliquo representativo proprio et immediato. Probatur. Quod non in se patet, et quod non ab alio eius representativo patet ex precedenti conclusione.

Tertia conclusio

Nullum verum enuncians necessario vel contingenter de aliqua tali incommunicabili ratione habet in divina essentia rationem propriam representativam distinctam. Patet, nam nulla talis est incomplexe intelligibilis isto modo nec complete; igitur, etc.

Quarta conclusio

Nullam rationem incommunicabilem esse vel non esse, fore vel non fore, est antecedenter intelligibile ab intellectu divino in aliqua propria ratione causali.

Patet, nam, sicut divina essentia non potest esse ars et ratio causalis propria respectu huius rationis, ita nec respectu esistere vel fore talis rationis. Dico igitur quod divina essentia, secundum eamdem rationem artis et continentie causalis qua continet rationes essentiales in creaturis et qua est ratio cognoscendi eas immediate, est etiam ratio cognoscendi omnem incommunicabilem rationem, que necessario consurgit ex eis, sicut in divinis rationes suppositales vel notionales non sunt ex se intelligibiles, sed in essentialibus rationibus. Eodem modo est dicendum de difformitatibus creaturarum quod, quia necessario cunsurgunt ex positivis determinatis causaliter a Deo et habentibus rationes cognitivas necessarias et contingentes in dixina essentia, ideo in huiusmodi rationibus divinis intelliguuntur tam complexe quam incomplexe, quoad omnem conditionem necessariam vel contingentem de ipsis. Si enim Deus novit Sortes allicere a., et .a. est peccatum, tunc novit Sortem peccare et eque intense unum sicut reliquum, quia in eadem ratione cognitiva licet causali et determinativa primi et non secundi. Eque enim intense scit consequens sicut antecedens, licet non eodem modo.

Sed hic movetur instantia, nam quidquid est causa cause est causa causati; igitur, quidquid est causa signabilis antecedentis est causa signabilis conseqtientis; igitur, etc.

Dicitur quod licet voluntas creata ponatur causa peccati non tamen nisi defectiva, et ideo, quantumcumque voluntas divina sit causa voluntatis create et sui positivi agere, tamen, quia non eodem modo causalitatis, non sequitur quud sit causa ipsius peccare. Et ita dicatur de rationibus incommunicabilibus.

Contra istam conclusionem arguitur sic: Peccatum esse est verum, igitur, de prima veritate. Secundo. Peccatum esse relucet in divina essentia et nihil relucet in ipsa nisi velut in representativo priori et causali; igitur Deus est causa peccati. Si dicitur quod nun relucet, igitul Deus non intelligit peccatum esse.

Ad primam dico quod peccatum esse est verum a prima veritate, non tamen causali et determinativa alicuius previi ex quo necessario sequitur peccare. Patet, nam, sicut non est possibile quod Deus incipiat, ita non est possibile quod deficiat: sicut enim primum dicit mutationent in Deo ita et secundum. Unde beatus Augustinus, 10 De Civitate Dei: “Deus, inquit, in sua natura non corporaliter sed spiritualiier, non sensibiliter vel supernaturaliter sed intelligibiliter [non temporaliter] sed, ut ita dicam, eternaliter nec incipit loqui nec desinit”.

Secundo. Si Deus incipit aliquod verum scire, sit igitur quod incipiat [scire] huiusmodi verum, puta me sedere; quod sit .a.; tunc sic: intellectus divinus nunc primo est sciens .a.; igitur memoria divina nunc primo habet divinam scientiam ut speciem representativam .a. veri; igitur intelligentia divina nunc primo est Verbum de .a. vero postquam non fuit; igitur Verbum divinum non est eternaliter Verbum de quolibet vero quod relucet in paterna scientia; cuius oppositum expresse docet Augusiinus, XV De Trinitate, c. 14, circa finem. Tertio diceretur hic quod Verbum divinum habet se sicut pura forma intrinsece quoad substantiam, tamen esi temporaliter Verbum de verbo mutabili nec hoc arguit in ipso mutationem sed solum in re mutabili. Contra. Nam substantia anime semper presens proprio intellectui non potest habere verbum noviter sine sua mutatione, qualitercumque sit mutatio in re extra; igitur. Iteni. Si me sedere nunc primo esset verum et Verbum divinum nunc primo esset Gabrieli Verbum de tali visione, intellectus Gabrielis noviter mutaretur; igitur multo magis si intellectus divinus nunc primo in sua natura loquitur tale Verbum et divina essentia nunc primo intellectui divino est ratio cognoscendi huiusmodi Verbum, intellectus divinus ex hoc noviter mutatur. Tertio principaliter arguitur sic. Quodlibet preteritum, presens vel futurum, est presens divine essentie, per beatum Augustinuni, V Super Genesim et non nisi ut terminus divine essentie; igitur respectu euius intellectus est vel fuit scientia nunc est, et per consequens quodlibet verum de re mutabili immutabiliter et presentialiter scitur ab intellectu divino. Unde qua ratione res futura signabilis incomplexe et preterita immuiabiliter scitur in Verbo Dei, et etiam quodlibet signabile complexe futurum vel preteritum.

Quarta conclusio: Quodlibet verum contingens enuncians qualitercumque esse de re mutabili fuisse set fore, immutabiliter verum est nec potest incipere nec desinere verum esse. Probatur. Nam cuilibet tali vero correspondet aliqualis ratio intrinseca in divina essentia, qua cognita, necessario sequitur cognitio talis veri et, qua posita, necessario ponitur tale verum; sed quelibet talis ratio est eterna. Secundo. Quodlibet verum immutabiliter est scitum ab intellecto divino; igitur immutabiliter est verum. Contra istam conclusionem arguitur sic. Si enim quodlibet verum est immutabiliter verum, sequitur quod quidquid erit verum est verum; sed Antichristum esse aliquando erit verum, igitur nunc est verum. Secundo. Si quodlibet verum immutabiliter erit verum, igitur quelibet propositio vera immutabiliter erit vera et per consequens nulla propositio potest incipere vel desinere esse vera. Ad primam, concedo quod omne signabile complexe, quod aliquando erit verum vel aliquando fuit verum, nunc est verum. Et cum dicitur: « Antichristum esse, aliquando erit verum », vel loqueris de ista propositione : « Antichristus est », vel de signabili complexe. Si primo modo, non est ad propositum; non enim omnis propositio immutabiliter est vera, licet suum significatum immutabiliter sit verum, quia ipsa mutabiliter significat, nam continue habet aliud et aliud significabile complexe sibi correspondens; unde idem est Antichristum esse et Antichristum esse in presenti instanti et continue sicut est aliud et aliud instans, ita aliud et aliud instans significatur et pro alio et alio instanti videtur; immo, si ista: « Antichristum est » nunc sit vera et continue post hoc, immutabiliter esset et nullo modo variaret suum significatum: continue post hoc significaret Antichristum fuisse in .a., et cum .a. continue significasset Antichristuni fore in .a., et cum .a. continue significasset Antichristum fore in .a., ideo esset immutabiliter vera; sed, quia significatum propositionis nullo modo dependet ab ipsa propositione, ideo qualitercumque variet significatum, ex qua varietate sit mutabiliter vera, non sequitur aliqua mutabilitas sui significati quoad esse verum vel falsum. Et sic patet responsio ad istam rationem. Verumtamen pro pleniori declaratione sit hec Prima propositio. Quilibet intellectus, qui, per impossibile quodlibet significabile verum de creatura intelligeret in se ipso signante et non in aliquo medio actu creato immutabiliter ipsum sciret. Patet, nam omnino idem est me esse quod prius fuit me fore et posterius erit me fusse. Non enim sciens me fore pro tali instanti aliquid novi scit. Seconda propositio. Quodlibet intellectus creatus huiusmodi vera sciens per propositiones ex hoc mutabiliter ipsa scit, quoniam concipit per propositiones mutabiliter huiusmodi vera significantes et continue aliud et aliud signantes. Patet ex dictis. Tertia propositio. Quilibet intellectus in Verbo sciens aliquod verum contingens de creatura immutabiliter ipsum scit si ipsum apprehendat. Patet, nam quodlibet tale verum immutabiliter est verum et ratio cngnoscendi huiusmodi, puta divina essentia, immutahiliter ipsum representat, et sic patet quod ad hoc quod propositio sit immutabiliter vera non sufficit quod suum signatum sit immntabiliter verum, sed requiritur quod illud immutabiliter representet.