Directory:Logic Museum/Albertus Magnus: Commentary on the Metaphysics/Book I/Tractatus i
TRACTATUS 1 DE STABILITATE HUIUS SCIENTIAE ET NOBILITATE.
CAPUT I.
Et est digressio declarans quod tres sunt scientia et theoricae: et quod ista inter tres est principalis et stabiliens alias scientias.
Naturalibus et doctrinalibus iam, quantum licuit, scientiis elucidatis, iam ad veram philosophiae sapientiam accedamus, quae sic perficit intellectum secundum quod divinum quoddam existit in nobis, sicut scientia naturalis perfecit eumdem prout est cum tempore, et quemadmodum perfectus est a doctrinalibus in quantum ad continuum inclinatur. Omnino enim necesse est perfici intellectum speculativum secundum omnem rationem formae speculativae secundum quam circa verum speculatur.
Constat autem ex his quae subtiliter in naturis considerata sunt, omnem diffinitionem aut rationem formarum physicarum conceptam esse cum materia, quae motui subiacet, aut mutationi, aut utrique: et ideo concipi oportet eam cum tempore secundum quod tempus est in re temporali. Propter quod etiam id quod scitur de huiusmodi, multum miscetur opinioni, et pertingere non potest ad confirmatum constantem et necessarium scientiae habitum, sicut dicit Ptolemaeus.
Ex his autem quae in quadrivio bene probata sunt, scitur omnes scientias doctrinales medium suae demonstrationis accipere, secundum rationem diffinitivam formae, [1] quae licet esse habeat in physicis et extra physica non inveniatur, tamen rationem diffinitivam non habet conceptam cum materia physica, neque secundum principia essentialia dependet ad physicam materiam, sed extra eam accepit principia essentia: et ideo in omni varietate physicorum inventa via in natura manet univoca, sicut circulus, et quadratum, et par et impar, et omnis proportio numeri et continui, et diapente, et diatesseron in musicis, et coniunctio et praeventio et omnis stellarum respectus, et quaecumque alia sunt huiusmodi.
Et sicut ista stantes habent formas secundum principia essentialia motum et mutationem evadentes, ita stantem de se generant speculationem nihil opinionis habentem, sed potius scientiam necessariam de se praebentem: et ideo tales habitus per speculativum intellectum adeptae verae scientiae nomen acceperunt, et doctrinales et disciplinales vocantur, ideo quia ex principiis non imitantibus quae discipulus a magistro non accepit nisi per terminorum notitias, docentur, experientia non indigentes, ut dicit Aristoteles libro quarto, sed simplici demonstration Doctoris constante intellectu discipuli: propter quod etiam iuvenes inexperti ut plurimum magis excellunt in ipsis: quod nullo modo possibile fuit in physicis speculabilibus, in quibus experientia multo plus confert quam doctrina per demonstrationem.
Speculationes autem istae gradus sunt et manuductiones ad speculationem divinam, sicut optime loquens dicit Maurus Albubacher in epistolaquam de contemplatione scripsit. Haec enim speculatio intellectus nostri non existit in eo quod est humanus, sed in eo quod ut divinum quoddam existit in nobis. Sicut enim subtiliter dicit Hermes Trismegistus in libro quem de Deo deorum ad Eusclepium collegam composuit, homo nexus est Dei et mundi, super mundum per duplicem indagationem existens, physicam scilicet, et doctrinalem: quare utraque virtute rationis humanoe perficitur, et hoc modo mundi gubernator congrue vocatur: subnexus est autem Deo, pulchritudines eius non immensas mundo, hoc est, continuo et tempore, accipions per similitudinem divinam, quas in eo est per lumen simplicis intellectus, quod a Deo deorum participat.
Haec autem speculatio est rerum altissimarum divinarum quae sunt esse simplicis differentiae et passiones, praeter conceptionem cum continuo et tempore nihil accipientes principiorum essendi ab eis, eo quod illis priora sunt et causae esse eorum: et ideo ista stabiliunt in esse omnia continua et omnia temporalia. Quod esse stabile et fundatum supponitur, et non quaeritur in eis in scientiis doctrinalibus et physicis partes entis continui vel mobilis considerantibus. Sicut enim causa tertia in ordine fundatur in secundaria, et secundaria in primaria, et primaria non fundatur in aliquo, sed est fundamentum omnium consequentium: ita naturalia et doctrinalia fundantur in divinis, et divina non fundantur, sed fundant tam mathematica quam physica, Cavendus est autem hic error Platonis, qui dixit naturalia fundari in mathematicis, et mathematica in divinis, sicut causa tertia fundatur in secunda, et secunda in prima, et ideo dixit esse principia naturalium mathematical quod omnino falsum est. Et causa erroris fuit, quia videbat consequentiam sine conversione inter mathematica et physica et divina: quia esse mobile est continuum, et esse continuum,est esse simplex, et non convertitur: et substantia mobilis est substantia continua, substantia continua est substantia simplex, et non convertitur, Et quia id a quo non convertitur consequentia, est natura prius et ante id quod antecedit in consequentia, ideo posuit dimensiones mathematicas principia esse physicorum.
Et hoc est error quem in libris physicis reprobavimus: et iterum in consequentibus huius scientiae reprobabimus eumdem. Dimensiones enim non sunt principia cor[3]porum secundum esse aliquod, sed potius consequentia esse eius quod est corpus, et sua principia secundum esse ratum quod habet sicut forma et materia et illius materiae subiectae inesse quod fiat forma. Dimensiones sunt lineae et superficies et corpus mathematicum: propter quod materia secundum esse apta mensurari tribus diametris se ad rectos angulos secantibus,est ante materiam quae subiicitur motui et tempori per esse quod habet a forma physica: et in hoc erravit Plato. Materia autem determinata secundum formam dantem esse tantum, constituit substantiam in eo quod substantia est absolute, etc.
Divina sunt ante eam quae determinatur quantitate, et ante eam quae determinatur contrarietate activorum et passivorum: et hoc modo physica fundantur secundum esse et secundum principia cognoscendi in his quae quantitate determinantur, non in quantum quantitate determinantur, sed in quantum esse determinabile sola quantitate est fundamentum esse determinabilis contrarietate passivorum et activorum: et utrumque istorum fundatur in esse secundum quod est simplex esse actus existens primae essentiae quae est, in qua stat omnis compositi resolutio ultima; hoc enim non dependet ab aliquo secundum principia essendi, eo quod priora secundum principia essendi non dependent; a posterioribus, sed posteriora secundum principia essendi a prioribus dependent: quia priora principia essendi sunt posterioribus.
Propter quod est, quod physicus supponit esse corpus mobile: et cum mathematicus supponit esse continuum quantum et discretum, ideo ponit esse, quia ex propriis principiis esse ipsum probare non potest. Sed oportet quod esse probetur ex principiis esse simpliciter; et ideo ista scientia stabilire habet et subiecta et principia omnium aliarum scientiarum. Non enim stabiliri et fundari possunt ab illis scientiis particularibus, in quibus, quia sunt vel esse relinquuntur vel supponuntur.
Neque vero sunt sic prima, quod ipsa sunt omnium aliorum fundamenta non fundata in alio quodam praecedente ipsa secundum naturam. Et ex his duobus necessario sequitur quod in ista scientia habeant fundari et stabiliri. Propter hoc ista scientia transphysica vocatur: quoniam transphysi quia est natura quaedam determinata quantitate vel contrarietate, fundatur per principia esse simpliciter, quae transcendunt esse sic vocatum physicum.
Vocatur autem et divina: quia talia divina sunt et optima et prima omnibus aliis in esse praebentia complementum. Esse enim quod haec scientia consideration accipitur contractum ad hoc vel ad illud, sed potius prout est prima effluxio Dei et creatum primum, ante quod non est aliud creatum. De his autem in sequentibus subtilius perquiretur.
Istae igitur sunt tres scientiae speculativae, et non sunt plures, sicut in libro nostro tertio de Anima nos dixisse meminimus: quia scientiae logicae non considerant ens et partem entis aliquam, sed intentiones secundas circa res per sermonem positas, per quas viae habentur veniendi de noto ad ignotum secundum syllogismum referentem et probantem: et ideo, sicut in sequentibus docebimus, potius sunt modi philosophiae speculativae quam aliqua pars essentialis philosophiae theoricae[1].
Morales autem omnes, sive sunt monasticae, sive oeconomicae, sive politicae, non sunt contemplandi gratia, sed ut boni fiamus. Inter theoricas autem excellit haec divina, quam modo tractamus, eo quod fundat omnium aliarum subiecta et passiones et principia, non fundata ab aliis. Et ipsa est intellectus divini in nobis perfectio: eo quod est de his specu[4]lationibus, quae non concernunt continuum vel tempus, sed simplices sunt et purae ab huiusmodi esse divinum obumbrantibus, et firmae per hoc quod fundant alia et non fundantur: admirabiles ergo sunt altitudine, et nobiles dignitate vel divinitate.
CAPUT II.
Et est digressio declarans quid sit huius scientiae proprium subiectum: et est in eo de tribus opinionibus disputationum Philosophorum, quae sunt de subiecto.
Quamvis autem in consequentibus huius scientiae plenius dicturi simus de subiecto et passionibus scientiae istius, tamen ad faciliorem doctrinam oportet nos hic praelibare quaestionem de subiecto, propter diversitates de subiecto positionum. Nonnulli enim fuerunt, qui posuerunt causam in eo quod causa est prima in unoquoque genere causarum, esse subiectum huius scientiae, ratione ista utentes, quod ista scientia considerat de causis ultimis, ad quas ordinantur omnes causae quae secundum ordinem secundae sunt primae, quia in illis stabiliuntur et firmantur omnes causae particulares et secundariae, nec per aliquid aliud stabiliri possunt.
Addentes ad sui dicti confirmationem, quod scire in particularibus scientiis theoricis, est cum causam cognoscimus: et cum particularis causa huius sciti, quae huic scito est essentialis et convertibilis, in particulari scientia stabiliri non possit, eo quod ipsa in ordine illius generis aliam ante se habet, oportet quod in ista scientia considerentur causae primae, ante quas simpliciter nihil est: quia per illas stabilitur omnis causa in genere particulari scientiae prima et suo quaesito proxima, et sic scire stat perfectum, dum suppositum in particulari scientia probatur in ea ista per ea quae sunt simpliciter prima, sicut in omnibus scitis et scientiis quae per ea demonstrantur quae non sunt simpliciter prima, non perficitur scire nisi postquam reducuntur in ea quae simpliciter prius sunt, et per ista determinatur: et similiter est in cognitione indivisibilium sive complexorum: quia diffinitiones illorum non satis certe notificantur nisi postquam in primas causas et formas sunt reductae.
Ex his igitur et huiusmodi talem isti acceperunt opinionem. Sed quod errent, non est difficile ostendere: quia subiectum est in scientia, ad quod sicut ad commune praedicatum reducuntur partes et differentiae, quarum quaeruntur proprietates in ipsa, et ad quod consequuntur passiones quae inesse subiecto demonstrantur. Certo autem certius est, quod substantia, qualitas, et huiusmodi non reducuntur ad causam sicut ad praedicatum commune, cum tamen de modis et proprietatibus talium omnium in hac scientia determinetur.
Simpliciter aut per se esse et per accidens, potentia et actus, unum et multum, idem et diversum, conveniens et contrarium, separatum et non separatum, et huiusmodi, quae sunt passiones quae subiecto huius scientiae universaliter et ubique probantur inesse, non sequuntur causam in quantum causa, aut in quantum est prima. Et cum passio immediata sit subiecto in scientia omni, non potest esse causa subiectum huius scientiae.
Ideo fuerunt alii qui dixerunt Deum et divina subiectum esse huius scientiae: et ratio fortior quam ad hoc induxerunt, est ista, quod omnia quae sunt, sicut diximus in praehabitis, sunt in duplici consideratione, scilicet aut sunt simplicia, aut sunt composita. Composita autem omnia aut in quantitate sola, aut in quantitate simul et contrarietate sunt determinata. Simplicia sunt prima causata et effluxiones divinae, sicut primum esse, [5] primum subsistere, primum vivere, et huiusmodi: quae omnia separatas habent rutiones a magnitudine et tempore.
Cum igitur in his et huiusmodi simplicibus divinis fundentur omnia quae magnitudino et tempore determinata sunt, et ipsa divina principia sint esse illorum, scientia ista erit de Deo et talibus divinis sicut de subiecto. Adhuc autem haec quae magnitudine et tempore determinata sunt, imagines quaedam simplicium sunt divinorum, et umbrae sive resultationes: et tantum habent, quantum illa possunt imitari: et in quo deficiunt ab illis, tantum obumbrantur et obtenebrantur et ad non esse appropinquant.
Ex qua consideratione constare dicunt isti, quod rerum mundi prima fundamenta sunt rememorata divina cum suo universitatis principio quod est Deus. Et cum ista scientia sit de existentium omnium primis fundamentis, erit ista scientia de Deo et divinis supra dicto modo dictis, quae Dionysius vocat processiones divinas, et quod sunt essentiae primae simplices a Deo procedentes, in quibus tota mundi universitas fundatur.
Platoni autem hi consentire videntur, qui talia vocat formas, quarum imagines esse dicit eas essentias, substantias, vitas, et alia huiusmodi quae in sensibus apparent. Secutus est etiam dogma Socratis, qui hoc a Trismegisto Hermete primo huius dogmatis auctore suscepit. Amplius autem tam hi quam primo inducti Philosophi ratiocinantur ens non posse esse subiectum scientiae huius: eo quod subiectum scientiae huius est, de quo aliquid diversum ab ipso potest demonstrari: nihil autem est diversum ab ente: propter quod non differt ab ipso esse demonstrabile: ideo subiectum esse non posse.
Amplius si ens, ut inquiunt, esset subiectum, et omnia stabilirentur in esse et partibus entis, verificaret ista scientia omnia quae sunt et principia omnium: et tunc omnes aliae scientiae superfluerent, eo quod nobilissimam scientiam de omnibus haberemus: nec minus nobilem tunc oporteret invenire scientiam. Quod autem erronea sit haec opinio, constat quia nihil ratione quaesitum est et subiectum in scientia aliqua subiecta: Deus autem et divina separata quaeruntur in ista scientia: ergo subiectum esse non possunt.
Amplius partes de quibus multa demonstrantur in scientia hac, non reducuntur ad Deum sicut ad commune praedicatum de ipsis, sive communitas generis, sive analogice accipiatur. Adhuc passiones in hac scientia consideratae quae supra inductae sunt, non consequuntur immediate Deum et divina: igitur subiectum non potest esse Deus huius scientiae.
Opinio propria
Ideo cum omnibus Peripateticis vera dicentibus dicendum videtur, quod ens est subiectum in quantum ens est, et ea quae sequuntur ens in quantum est ens et non in quantum hoc ens, sunt passiones eius, sicut est causa tantum substantia, et accidens, separatum et non separatum, potentia et actus, et huiusmodi. Cum enim sit prima ista inter omnes scientias, oportet quod ipsa sit de primo, hoc autem est ens, et stabiliat omnium particularium principia tam complexa quam incomplexa, nec stabiliri possunt nisi per ea quae sunt ipsis priora, et non sint eis aliqua priora nisi et entis secundum quod ens principiat, non quidem principient ens, cum ipsum sit principium omnium primum, sed principia quae sunt ex ente secundum quod ens est, oportet quod omnium principia per istam scientiam stabiliantur per hoc quod ipsa est de ente, quod primum est omnium fundamentum in nullo penitus ante se fundatum.
Solutio ad motiva primae positionis
Quod autem dicunt hi qui Ockham 06:27, 26 October 2009 (PDT)am dicunt esse subiectum, causas considerari in particularibus scientiis, est falsum: sed potius in eis considerantur ea quae insunt partibus entis conceptis cum quantitate et tempore: sed per causas probantur inesse ea quae insunt partibus entis: et ideo tales causae reducuntur in causas primas, quae considerantur in [6] ista scientia consequentia ad ens in quantum est ens: et ideo ista non est de causa ut de subiecto: propter quod etiam scire omne stabilimentum accipit ab ista: quia causae quae sunt media per quae scimus, stant in causis in scientia ista consideratis, non quidem sicut subiectum, sed potius sicut quaedam subiecti differentia.
Solutio ad motiva secundae positionis
Probabilior secunda est positio, et tamen falsa: quia processiones illae divinae quas inducit, non sunt primae per hoc quod sunt divinae, sed per hoc quod ad entis primi simplicitatem sunt reductae: et ideo patet quod nulla ipsarum est absolute prima nisi ens, et omnes sunt ad ens consequentes: et ideo solum ens simplex est primum subiectum, et alia consequenter ad ipsum sicut ad partes et passiones eius. Talia etiam licet sunt tanta divina et processiones simplices, non tamen esse habent extra materiam, sicut dixit Plato: et ideo ista sensibilia non fundantur in ipsis per modum ilium, quem Plato induxit: sed de hoc locus erit inquirendi in huius scientiae libro septimo.
Quod autem nihil de ente dicunt demonstrari posse diversum, etiam falsum est, quia non probat intentionem eorum: licet enim ad ens nihil habeant realem diversitatem, habent tamen omnia communia ad ens modum quemdam additionis ad ipsum: et per hunc modum diversitatis, qui sufficit ad hoc quod inesse monstretur alicui sicut subiecto sibi, haec quae dicuntur passiones entis, enti inesse probantur. Huius tamen est alia solutio: quoniam etsi daremus quod enti secundum se nihil possit probari inesse, tamen partibus entis quae secundum se sunt partes eius, multa possunt probari inesse: et hoc sufficit ad hoc quod aliquid sit subiectum scientiae. Nec aliae scipotentiae superfluunt, eo quod causae omnium et principia stabiliuntur in ista: quia primo a transcendentibus scitis, non propter hoc scitur scientia vel ars particularis.
Ad quid sint necessariae particulares scientiae
Causae autem et principia non probantur hic per ea quae sunt cuidam naturae propinqua et proxima, sed potius per entis principia stabiliuntur ea quae propria sunt, non in eo quod propria, sed resoluta et reducta ad ens vel partes entis secundum quod est ens, et non secundum quod est hoc ens: et ideo ad sciendas res in propria natura, summe requiruntur scientiae particulares, quae tamen nihil penitus probare possent, nisi eo modo quo subiecta et principia sua omnia relinquunt per entis principia esse stabilita in scientia ista. Nec etiam proprie determinatae scientiae cuiusdam entis, isti subalternantur: quia ad subalternationem non requiritur quod subiectum sit sub subiecto tantum, sed quod medium quod est causa propter quid, subalternatae scientiae medio concludatur vel contineatur: et sic fit in perspectiva, et geometria: et sic in scientia naturali quae traditur in libro Physicorum, et in scientia de Coelo et Mundo, et aliis scientiis naturalibus.
Sunt autem quidam Latinorum logice persuasi dicentes Deum esse subiectum, et primae scientiae primum subiectum, et divinae divinum, et altissime altissimum: et huiusmodi multa ponunt secundum logicas et communes consequentias: et hi more Latinorum, qui omnem distinctionem solutionem esse reputant, dicentes subiectum tribus modis dici in scientia, scilicet quod communius subiicitur, aut certius, aut in scientia dignius: et primo modo dicunt ens in ista subiici scientia, et secundo causam, et tertio modo Deum: et hanc scientiam non a toto, sed a quadam sui parte dignissima vocari divinam. Sed ego tales logicas consequentias in scientiis de rebus abhorreo, eo quod ad multos deducunt errores. Distinctionem etiam non approbo, propter rationes in praehabitis inductas. Nec denominatio ideo fit quod divina dicitur. Omnia enim apud naturam omnium rerum manifestissima sunt divinissima et nobilissima et priora omnibus, et haec sunt ens et entis partes et principia., sicut patet per ante dicta, et ideo et hono[7]rabilissimorum: et mirabilissimorum et certissimorum per totum, et non in quadam sui parte est ista scientia, quam ideo merito vocamus primam philosophiam.
CAPUT III
Et est digressio declarans qua unitate, et qualiter haec scientia sit una.
Haec etiamscientia una est: quoniam licet sit de multis, de omnibus tamen illis est prout reducta sunt in ens ut partes, prout sunt ens consequentia in eo quod ens est: et ideo ens in omnibus his unitatem habet analogice, quae unitas non est quid aequivoci omnino, sed est multorum ad unum respicientium, non quidem quod per unam rationem est in illis, nec etiam quod per diversam est in illis, sicut quidam male dicunt, sed potius sic, quod ista diversa aliquo modo sunt unius, et ille modus quo sunt unius, est diversus in diversis: sed quilibet diversorum modorum est eius quod simpliciter verum est, sicut ens simpliciter est substantia, et aliquid illius et eiusdem entis est quantitas, et aliquid eiusdem qualitas, et sic de aliis, et hac unitate unitur subiectum huius scientiae cum his quae sunt partes eius.
Alia autem unitate unitur ad passiones: et haec est immediatio substandi passionibus quae insunt eis, sicut quaelibet unitur scientia: et tantum extenditur illa unitas, quantum extenditur immediatio subiecti ad quascumque passiones. Omnes enim illae per principia illius et eiusdem scientiae probantur inesse eidem absque mutatione generis subiecti: nec ilt'iuonstratio mutatur de genere in genus alterum: et haec est unitas propria scientiae secundum quod est demonstrativa vel doctrinalis: quia sic cognitio accidentium inesse subiecto maxime confert ad sciendum quod quid est. Quia autem passiones sunt primae et simplices, sicut et ipsum subiectum, ideo ex his viam habet ad stabiliendum omnia quaecumque supponuntur in scientiis aliis: et ideo non habet unitatem unius particularium scientiarum: quia hoc modo non proficeret ad stabiliendum principia, sicut iam saepius dictum est. Igitur quod ista scientia sit theorica, et qualis theorica, amplius autem de quo sit sicut de subiecto, et qualiter, adhuc autem quali unitate sit una tam ad partem subiecti quam ad passiones, determinatum sit a nobis hoc modo.
CAPUT IV.
De primo principio generativo scientiae ex parte nostra, quod est naturale sciendi desiderium.
Quia igitur ista est prima philosophia, non accipiens aliquid ab aliis, sed ab ipsa omnes aliae accipientes, incipiemus dicentes scientiae generationem, quam omnes alii supponunt. Et primo scientiae generationem ostendentes in ipso sciente[2]: deinde stabilientes scientiam secundum ea quae sunt scientiae secundum seipsam. Tertio autem stabiliemus ipsam ex parte scibilis de quo est. Ex parte scientis incipiemus stabilire eam per primum et remotissimum sciendi principium, subiicientes quaecumque iam in scientiis inferioribus a nobis bene sunt probata. Subiiciatur ergo a nobis primum, quod non potest [8] esse vanum naturale et toti speciei conveniens desiderium. Hoc enim supposito, probabimus quod omnes homines natura scire desiderant: et cum non sit vanum desiderium, erit hoc desiderium ad inquirendum de scibilibus inclinativum principium, et per consequens erit hoc desiderium primum sciendi principium. In secundo autem huius scientiae libro probabimus quod omne quod est in multis per unam rationem generis vel speciei in illis existens, est in aliquo uno primo quod est prima causa omnium in quibus existit[3].
Est autem cognitio rerum una quidem genere in multis existens variatis per species cognitionis sensibilis et intelligibilis et rationalis. Oportet igitur quod unum aliquid sit, in quo cognitio est prima, quod est causa cognitionis utriusque. Adhuc quoties imperfectum et perfectum sunt in uno et eodem secundum potestates diversas, semper imperfectum est ad perfectum sicut ad finem. Ex prima harum propositionum dicit Eustachius recte loqueus, quod omnis cognitio pracise in eodem existens causatur a fonte cognitionis intellectualis, et quod nulla forma principium cognitionis existeret sensibiliter vel intellectualiter, nisi a fonte cognitionis intelligentiae procederet.
Ex hoc enim (ut ita dicam) quod candor lucis intelligentiae forma existit, principium potest esse cognitionis: obumbrata quidem faciet cognitionem sensibilem, depurata vero faciet cognitionem intellectualem. Ex secunda accipitur, quod in quocumque uno est sentire secundum actum et intelligere, et sentire non propter aliud quoddam est, nisi propter ipsam cognitionem sensibilem, cognitio illa sensibilis ordinatur ad cognitionem intellectualem ut ad finem, et perficitur in illa.
His itaque praesuppositis, dico quod in solo homine inter alia sensibilia se cundum agere sensuum est delectatio propter ipsum sentire et accipere sensibilium cognitionem, praeter omnem uti litatem nocivi vel convenientis, quod cum ipso sensibili accipiatur. Alia enim animalia non quaerunt uti sensibus propter delectationem quam habent in ipsa sensibilium cognitione, sed propter nocivum vel conveniens, quod cum ipso accipiunt sensibili apprehenso: propter quod nec coloribus, nec sonis, neque musicis, neque odoribus, neque universaliter sensibilibus delectantur, nisi prout nuntia convenientis ad vitae ipsorum commodum vel incommodum.
Homo autem delectatur in usu sensuum in sensibili per se et per accidens: et sensibili proprio et communi, propter ipsum sentire, prater omnem aliam ad iunctam delectationem vel commodum vel incommodum vel quamcumque aliam utilitatem ad vitam conferentium ei, hoc est, delectari in ipsa cognitione sensibilium, secundum quod cognitio quaedam est de fonte cognitionis omnis emanans. Cum igitur in eodem homine cognitio sit intellectualis, non erit delectatio in cognitione sensibili nisi in ordine ad intellectualem: igitur nec delectatur in cognitione sensibili, nisi propter intellectualem: et sic delectatio in cognitione sensibilium in eo quod secundum se sine aliqua sunt utilitate, signum est quod natura scire desiderat.
Omnes igitur homines, propter hoc quod sunt homines, per intellectum in specie et natura hominum constituti, naturaliter scire desiderant: et huius signum est cum causa vera, convertibile enim est, delectatio sensuum secundum agere accepta in apprehensione sensibilium praeter omnem aliam utilitatem conferentium ad vitam,secundum quam nuntiant de conferente vel non conferente, propter seipsos in quantum sunt sensibilium cognitiones tantum, diliguntur et libenter exercentur ad sensibilium cognitionem. Haec [9] autem inter alios sensus visus qui fit per oculos: luminositate enim oculorum delectamur, non solum ut agamus quippiam conferentium ad vitam ad nuntiationem vel directionem oculi, sed etiam quando nihil omnino convenit nobis agere circa hoc quod videre quaerimus: concupiscimus tamen videre propter ipsum videre prae omnibus aliis, sola illecti curiositate videndi.
Huius autem causa est quam diximus: quia scilicet sensibilium cognitio, quando sine alia utilitate desideratur, ad scientiam intellectivam ordinatur, et propter ipsam appetitur. Et cum visus per hoc quod plures differentias sensibilium expressius aliis repraesentat, magis omnibus sensibus cognoscere facit. Expressius enim in omnibus aliis sensibus repraesentat visus sensata communia, et sensata per accidens, et ea quae videntur tam corporalia sunt, quam incorporalia: et quia quidquid videtur, videtur secundum actum luminis et lucidi, et istae sunt primae formae omnium rerum corporalium, plures differentias sensibilium repraesentat visus quam aliquis sensuum aliorum.
Quia vero magnitudo et figura certissime repraesentat res visas, et hoc melius repraesentat visus omnibus aliis sensibus, ideo etiam certius cognoscere facit. Et cum duo sint sensus disciplinales, visus et auditus, et visus deserviat disciplinae secundum quod est per inventionem, auditus vero secundum quod est per doctrinam, nec doctrina fiat nisi postquam scientia iam generata est in anima docentis, nos autem hic loquimur de primo scientiae generativo,non facimus mentionem de auditu, nec auditus exercitium est adeo delectabile sicut visus.
Sic igitur necessario concluditur quod omnes homines natura scire desiderant. Cum enim hoc desiderium sit omnium quorum in specie determinata est natura una, hoc erit desiderium naturale et naturam speciei consequens.
CAPUT V.
In quo disputat quid sit naturale sciendi desiderium, a quo scire, et unde provenit tota diversitas studiorum.
Quaeret autem fortasse aliquis, quae illa natura in homine sit, qua omnes homines natura scire desiderant? Homo enim studet adipisci quod desiderat: et si desiderat illud natura, erit vehementius in seipsum desiderium, et hoc vehementius accendet ad studium: et hoc in multis hominibus non videmus. Amplius universaliter non desideratur nisi quod est de naturae perfectione, cum sit non habitum: sicut enim in primo Physicorum in fine traditum est a nobis[4], desiderium est imperfecti ad bonum et optimum et divinum, cuius inchoatio est in ipso, sed a perfecto deficit.
Non enim desideraret nisi per aliud simile, quod est in eo, ad bonum et optimum, sicut turpe desiderat bonum et foemina masculum. Non enim desiderant in quantum turpe vel foemina: quia sic sunt contraria masculo et bono, et contrarium non desiderat contrarium: sed potius desiderant in quantum imperfecta, sic turpe aliquid boni habet et foemina masculi. Et sic oportet, quod sit hoc propter quod intellectus possibilis est sicut tabula rasa ad scibilia praeparatus, natura qua omnes homines scire desiderant[5].
Et quia corruptelae consuetudinum et affectionum a natura deducunt hominem, ut in decimo Ethicorum probatum est, ideo natura haec non potest semper movere ad studium, sed manet in potentia et virtute, contrariis habitibus na[10] turale bonum corrumpentibus et impedientibus ne in actum procedat. Non enim vehementius accendit ad studium quam dilectio passionum secundum actum, sed secundum naturam intellectus tantum, cum fortiores dominantur concupiscentiae innaturales corruptae consuetudinis.
Addendum autem est, quod id quod desideratur, de perfectione naturae est hominis in quantum homo existens est: et ideo scientiam attingens non alteratus, sed perfectus est, sicut ostendimus in septimo Physicorum[6], et in libro decimo Ethicorum: nec hic repetere oportet. Praecipue enim subtiles ad hoc induximus rationes in epistola quam sociis nostris edidimus de Natura animae ei contemplatione ipsius.
Cum autem sic omnes homines natura scire desiderant, et desiderium non sit infinitum, oportet quod in aliquo scire desiderium illud finite quaerant: hoc autem non potest esse nisi illud scitum quod est causa et lumen om nium entium et scitorum: et hoc non est nisi intellectus divinus, ut in unde cimo huius scientiae libro demonstrabimus: sed non quietat desiderium sciendi secundum quod est Deus vel natura quaedam secundum se existens, sed potius secundum quod est causa rerum altissima, cuius scientia causat ens: quia sic etiam est ratio et lumen scitorum omnium, sicut ars est ratio et lumen omnium artificiatorum. Et ideo dicit Averroes in commento super undecimo Metaphysicorum Aristotelis[7], quod quaestio de intellectu divino est desiderata sciri ab omnibus hominibus. Istis principio sciendi et fine sic habitis et non diversificatis., in intermediis est maxime diversitas: quoniam quidam violentia passionum omnino deducuntur a sciendi studio[8].
Quidam autem magis bonum naturae sequentes, ad inquisitionem perveniunt et ad studium: et horum quorumcumque intellectus quidem immixtus et purus est, complexio subtilis specie caloris et humoris luminosi non constantis per frigidum congelans, nec turbata per calidum commiscens, illi student bene et libenter divinis et subtilibus et magnis rebus. Quorum autem organum imaginationis ad recipiendum figuras per temperate siccum et complexionale non congelans frigidum praeparatum est, et intellectus reflexus ad ipsum, hi doctrinalibus et mathematicis gaudent studiis et huiusmodi.
Quorum autem medullosum et bene purum est organum sensus cum spiritu lucido non commixto et non pigro per frigidum congelans, et organum imaginationis consequenter erit non bene tenens figuras, et intellectus est reflexus ad subiectum, hi gratas habent speculationes naturales. Quoram autem congelati sunt spiritus et non bene clari propter frigus inspissans, occupantur circa signa theologica, et detinentur in ipsis, nec profundantur in aliqua veri speculatione.
De his et huiusmodi in Physicis determinatum est a nobis, ubi de organorum complexionibus, et de natura locorum habitabilium locuti sumus. Ex inductis igitur patet, quod primum sciendi in sciente est principium naturae desiderium, quo omnes homines natura scire desiderant.
CAPUT VI.
De principiis secundum quae insit primo scientia in scientibus, quae sunt sensus, memoria et ratio.
Post hoc autem inquirendae sunt potentiae secundum quas insit in sciente [11] scientia. Dicamus igitur quod animalia quidem fiunt sive generantur habentia senssum: actus enim animalis est sensibilis anima, et sentire secundum potentias vitae sensibilis ipsis sentientibus animabus est esse. Est autem primus huius actus animalium sicut somnus, et sensus sicut vigilia. Primitus igitur fiunt animalia sensum habentia, in quo habitus sensus est sicut somnus: et deinde utuntur sensu, sicut vigilia est expansio sensuum extra ad sensibilia. Cum igitur prima facultas cognitionis, et prima secundum nos potentia sentiendi sit sensatoris, unde primo oritur scientia in nobis, et primo primum sit habere sensum, et primum susceptibile huius cognitionis fit ex genere animalis, et non ex differentia constitutiva hominis, quaeramus quis sit sensus qui primum dat sciendi facultatem et potentiam. Et ex his quae in secundo de Anima[9], et in libro de Animalibus determinata sunt, planum est quod sensus ille est tactus qui est fundamentum aliorum sensuum, et hic est cuius complexio mollis et recedens ab excellentia contrariorum ad medium venit, quod ex temporantia et crisi temperationi coeli aliqualilor propinquant: et ideo principia sorlitur in aliquo simili motori coeli: et iileo habens sciendi potentiam, et ex mollitie potest in ipso spiritus animalis disGurrere, qui vehit formas cognitionis smisibilis, et quoad haec duo perficitur npprehensio cognitionis sensibilis quoad necipere.
Sed cum scire non perficiatur per unirani sensibilium apprehensionem', sed potius ex aliis duobus cum isto, quorum iinum est tentio sensibilium acceptorum similium, eo quod universale est una de iiiultis essentialiter similibus acceptio, Initio autem prius accepti cum posterius acci'pto: et horum duorum cum tertio v\ quarto et deinceps acceptis non fit nisi |MT nicmoriam: et una acceptio de his omnibus non fit nisi per rationem, per quae tria insit in sciente scientia, oportet nos distinguere in generibus animaiium, et videre in quo conveniant ista tria sciendi principia. Dicamus igitur, quod Animaiium " . . ♦ T V queedamba sicut diximus, animaua secundum suum bent memogenus sensum habentia generantur, licet qmdpruden 6 & Use habere quaedam eorum parum utantur sensu se possunt. cundum vitam sensus manifestam. Sed quibusdam animaiium ex sensu secundum actum facto memoria non est facta: quia non tenent sensata apprehensa propter suae complexionis aqueam frigiditatem, aut terrestreitatem, quae immobilitat spiritum animalem formas sensibiles deferentem, sicut patet in muscarum generibus, quae abiectee flabello statim se inferunt laesionis immemores,nec ad certas se conferunt causas, nec aliquid videntur habere memoriae simile: et ideo quaecumque talium sunt, nihil providentiae vel prudentiae habent, sed ex sensu sola convenientia in sensu prosequuntur et inconvenientia fugiunt. Quibusdam vero ex sensu secundum actum facto fit memoria prius acceptorum sensibilium: et cum memoria non tantum sit thesaurus et coacervatio formarum sensibilium prius acceptarum, sed etiam intentionum convenientis et inconvenientis, boni et mali, amici et inimici, et huiusmodi cum sensibus ab aestimativa acceptorum, sicut in libro nostro de Memoria et Reminiscentia probavimus. Propter hoc quod alia prudentia sunt animalia habentia regimen vitae ex memoria, alia vero solo sensu vigentia sunt imprudentia. Dico autem memorantia prudentia non secundum perfectam prudentiae rationem, quae est activus habitus cum ratione vera eorum quae in nobis sunt ad vitam conferentium. Sed non habentia rationem veram", memoria utuntur loco rationis, et ordinant aliquo modo vitae suae commodum per quamdam civilitatis et felicitatis similitudinem, sicut est videre in apibus, et gruibus, et huiusmodi 1 II de Anima, tex. et com. 16"et 17. 12 D. ALB. MAG. ORD. PRiED.
multis animalibus: sed tam apes quam grues vigent solum memoria. Cuius signum est, quod a longinquis locis ad quae transferuntur, revertuntur ad proprias habitationes et casas. Qusadam Est autem adhuc alia animalium diffe habent me ,. ., *, moriam et rentia, non quidem secundum memonam auditum, et , t • i , • heec aiicu et sensum propter quem animal est anitiflp et disci" mal, sed secundum duo dicta, et secun plinse sunt 1 , . ,• 1± capacia. dum participationem auditus non m omni, sed in quadam sui ratione. Convenit autem dupliciter participare auditum. Uno quidem modo secundum coniunctam cum sensu utilitatem conferentium, et secundum hoc sonus vel vox audita est, quasi prodens id circa quod est affectus, sicut videmus aves fugere vel convenire ad garritus tristes auditos vel laetos. Alia est participatio auditus in quantum auditus est nominum conceptus rerum significantium: et hoc modo quaedam animalia videmus participare auditum cum memoria quae sibi sensum animalitatis praesupponit, videmus disciplinabiliora esse quam ea quae non habent facultatum memorandi huiusmodi auditorum. Haec enim animalia sonos sic et nomina audientia conservant ea in memoria, et ad voces vel sonos similes agunt multa similia disciplines actibus. Disciplinam enim hic vocamus quamcumque doctrinam acceptam per auditum, sicut et ipse auditus sensus vocatur disciplinalis: nec attendimus hic proprietatem doctrinae vel disciplines quae intellectualis est, sed vocamus disciplinam eruditionem per sensibilia signa factam, sicut erudiuntur canes et simiae et psittaci et huiusmodi. Cum autem huiusmodi eruditio sit duplicis artis, liberalis scilicet et mechanicae, videntur plura animalia imbui secundum liberales faciles quasdam artes, sicut sunt saltus, et tripudium, vel turbatio, vel aliquid huiusmodi: pauca vero secundum mechanicas. Simia enim quaedam mechanicorum aliqua imitatur propter sui accessum ad hominis similitudinem. Liberales autem artes dico, quas propter se et non propter aliud volumus, sicut musicorum ars, et tripudium, et saltus, et pugilatio, et torneamentum, et huiusmodi caetera quorum exercitiis solis delectamur. Mechanicas autem voco, quas Quae mad, cumque non propter se, sed propter al dicantw terius utilitatem quasrimus, sicut est fabricatio, non propter fabricare, sed propter ensem: sutoris propter calceum, et huiusmodi. Multa haec autem pertractata sufticienter sunt in Ethicis. Est autem differentia inter prudentiam et disciplinam secundum ea circa quae sunt ex quibus sunt: quoniam prudentia est sagacitas quaedam circa conferentia ad vitam existens ex memoria convenientium acceptorum cum sensu secundum actum sensibilis facto. Disciplina autem est sagacitas circa ea de quibus est ars ex memoria sonorum secundum quod sunt signa rerum per modum conceptus et nominum: igitur illa animalia sunt prudentia quidem disciplina, quaecumque memorativa quidem sunt, sed sonos secundum quod per modum nominum sunt signa rerum, audire non possunt, ut apes, quae cum audiant sonos, non tamen per praedictum modum auditus audiunt, et si aliquod aliud animalium genus huiusmodi in hoc est: talis enim auditus sonorum non simplici auditu perficitur, sed virtute aestimationis conferentis aliqualiter designata per nomen vel per sonum ad modum nominis. Addiscunt autem aliquid disciplinae quaecumque animalia iuxta memoriam reservantem intentiones et notitias rerum et nominum, etiam hunc sensum habent auditus praememoratum. Ex omnibus supra inductis concludi Homing tur, quod animalia quaedam vivunt in efrationL regimine suae vitae solum imaginationi V1° bus et memoriis. Diximus enim in scientia de Anima, quod imaginatio reservatio est specierum sensibilium, prout sunt imagines * rerum: et hoc modo aliquid memoriae est imaginatio. Memoria autem est coacervatio convenientium et inconvenientium ad vitam, ad quas intenditur per motum: et ideo intentiones a Peri LIBER I METAPHYSICORUM, TRACT. I 13
pateticis Philosophis talia vocantur. Haec igitur animalia quaecumque ex talibus regimen vitae accipiunt, parum experimenti participant: quia cum duo sunt in ttxperimentd, unum quasi formale, quod est acceptio similis de multis, alterum materiale, quod est memoria conferens, non participant experimento nisi secundum id quod materiale est in ipsis, sicut in scientia de Animalibus diximus l, quod avis serpentem expugnans, vulneratam se sentiens, accipit lactucam agreslem, et redit ad pugnam. Sed hominum genus ad omnem sui diversitatem viget in suae vitae regimine arte in factivis, quia ars est cum certa ratione factivus habitus, et viget rationibus in activis et contemplativis: et de his in Ethicis determinatum est a nobis: hominum enim licet sit una natura secundum speciem determinata, in multa tamen est latitudine secundum animae facultates secundum complexiones et habitationes. Sed in tota latitudine illa et ambitu participat artibus in communicativis., et rationibus in contemplatione et more secundum virtutem. De facultatibus igitur sive spectantibus naturae quibus perficitur scibilium acceptio, determinatum sit hoc modo. CAPUT VII. De formaliter in nobis scientiam generantibus, quae sunt experimentum et universale. 'It^iT. ^um autem universale sit principium artis et scientiae, et universale dicatur dupliciter, uno modo prout est in multis confusum et immixtum in illis secundum quod est esse multorum, quo modo et secundum sensus notius est, sicut ostensum est in primo Physicorum, alio autem modo prout est de multis unum separatum per rationem ab illis, oportet iterum determinationem facere de principio generationis scientiae, quod formaliter generat eam in nobis: hoc autem est universale: sic autem in nullo deficiemus quando et secundum naturae potestatem, et secundum quod formaliter complet scientiae generationem ostendemus. Ex quo enim haec scientia omnem stabilit scientiam, a nulla aliquid accipiens, sed omnibus stabilimentum largiens, oportet haec quae dicta sunt, in ista docere scientia: hic igitur scientiae principium utroque supra dictorum modorum determinemus. Dicamus igitur, quod ex quo hominum genus viget arte et rationibus, quod in generatione artis et scientiae quae per rationem inest hominibus qui perfectae sunt memoriae, fit ex memoria prius acceptoruni per sensum et cum sensu experimentum eiusdem rei secundum speciem. Multae etenim me Quare mui . . np >i , ,., tse memoriae moriae in enectiDus similibus acceptae, in simiiibus . ...... . . effectibus faciunt in hommibus potentiam unius accepts po . . ,. tentiam experiment. Potentiam autem dico non unius expe A , . , rimenta fa actum: quia sicut nos memmimus do ciunt et non . n 7 * • '.IT actum. cuisse in Ibtnicis, sicut duplex est actus in physicis, unus quidem permixtus potentiae^ et imperfectus et imperfecti actus qui est motus, et alius impermixtus potentiae et completus completi et perfect! actus qui est forma: ita est et duplex actus in potentiis animae, unus quidem permixtus potentiae imperfectus et imperfecti actus qui non stabilit potentiam, sicut est opinio quae adhuc fluctuat ad oppositum, sicut et ipsa potentia est oppositorum, et hic est quasi materia: et alter qui est purus, nihil habens de opposite, in toto complens potentiam, sicut est scientia, et intellectus, et sapientia: acceptio autem universalis in singularibus confusi et permixti est actus imperfectus, et ideo potentiae habet rationem 1 Gf. VIII de Animalibus, tract. II, cap. %. 14 D. ALB. MAG. ORD. PILED.
et similitudinem. Propter hoc dictum est, quod memoriae multae unius et eiusdem sensus universalis in ipsis permixti et confusi, experimenti pariunt potentiam et non actum simplicem et perfqctum: et quia experimenti potentia sic est imperfectus actus fere est scientia, sicut motus in physicis fere est forma, et in termino motus, in quo finis est motus secundum motum esse, est forma, et sic experimentum in fine experiendi in quo est, sed sufficienter expertum esse est scientia.
Est autem experimentum etiam arti simile, non tamen ars: est enim ars illa operum factibilium cum universalis vera ratione, quae per modum actus inest artifici. Experimentum autem est regulans opus per acceptionem confusi in illis, et ideo potentialiter regulat: propter quod et frequenter fallit ex defectu regulantis, et non tanturn ex defectu rei circa quam est opus. Ars autem nunquam fallit ex defectu »regulantis: quia haec est ratio certa et vera: sed fallit quandoque per accidens ex defectu eorum in quibus factio consistit: propter quae finem in ipso si de contingentibus nihil omiserit, semper consequitur artifex, ut habetur in Topicis. Cum igitur, ut superius diximus, aliqua animalia secundum partem experimento participent, homines autem secundum perfectum, accidit et accedit hominibus scientia et ars per experimentum, sicut in physicis accedit forma per motum, scientia quidem in experimento contemplabilium, ars autem in experiExperientia mento factibilium. Experientia quidem %exper1en artem facit, sicut ait quidam Philosocasum. p^g i rec^e dicens, sed inexperientia facit casum. Quemadmodum enim in physicis casus est causa per accidens in his quae propter aliquid fiunt, ita in actibus eorum quae fiunt per nos," quae omnia propter aliquid fiunt, experimenti potentia fecit causam per se eorum quae a nobis propter aliquid fiunt: et haec est ars in finem regulans et dirigens opus. Inexperientia autem si pertingat ad finem sine regulante finem contingit; et hoc fit casu, sicut non expertus aliquando sanat: sanare * autem non intendens, sed casu dans medicinam sanitatis perfectivam. Ars autem fit et gencratur et perficitur in nobis, cum ex multis non confusis quodam iam experimento per deputationem universalis intellectus per causam veram et certam una ex omnibus abstracta fit de similibus essentialiter acceptio universalis, in qua instantia non esse probatiir: et tunc experimenti potentia perducta est ad actum completum et depuratum. Est etiam simplex quod prius in confusione multorum erat acceptum. Oportet autem quod universale per se substantialiter sit multorum illorum similitudo: quia si per accidens et non per se unirentur multa uni, non unum facerent effectum, nec unam certam de se generarent notionem. Acceptam namque notionem habere, quod Platoni et Socrati et aiiis pluribus eiusdem complexionis et aetatis et habitationis et dietae et exercitii et accidentium animi et period! et omnium talium circa hanc aegritudinem et ex eadem causa et eorumdem symptomatum insudantibus et laborantibushociam contulit, sicut scamonea ad cholerae purgationem, et unumquodque sit in multis probatum inveniri sine instantia, experimenti est. Quod autem universaliter omnibus contulit huiusmodi qui secundum unam speciem complexionis determinati sunt, et hac per omnia simili aegritudine laboraverunt, sicut si contulit similibus per naturam similibus phlegmaticis, hoc est, ex phlegmate laborantibus, aut cholericis, aut aestu sanguinis, aut melancholiae intensae vel combustae febrientibus, artis est: quoniam hoc est acceptum cum ratione vera et certa. Haec igitur sunt in hominibus scientiae et artis generativa. 1 Polus scilicet. LIBER I METAPHYSICQRUM, TRACT. I IS
CAPUT VIII. Et est disputatio de solutione dubita~ tionis praedictse. Dubitabit autem aliquis de his quae dicta sunt, eo quod non semper scientia et ars ex his generari videntur. In doctrinalibus enim non multum oportet experiri: quoniam in uno viso triangulo quod sit rectilineus havens tres angulos aequos duobus reetis, per necessariam habetur rationem in omnibus: in quibusdam nec in uno possibile est experiri, sicut quod stellae fixae super polos orbis signorum rotunde perficiant in triginta sex millibus annis circulum: hoe tamen certe et per demonstrationes scit astronomus. Amplius cum universale sit essentialis similitudo particularibus immixta, forte videbitur alicui, quod in uno acceptum, per rationem similitudinis in omnibus acceptum sit, cum eorum quibus est una natura communis, una sit illius naturae operatic Quaecumque autem talium sunt dubitationum, sibi unam accipiunt solutionem, quam etiam in Ethicis nos dixisse meminimus, quoniam mathematica non multis indigent tempore et experimento: eo quod talia probantur per causam propter quid, et sunt separata: et ideo in talibus excellunt iuvenes: et sic est in materia coeli orbibus et stellarum motibus, quae regularem habent motum per gradus et partes coeli: et ideo accepto tempore motus per unum gradum, scitur tempus totius motus. Haec autem et huiusmodi omnia sunt de quibus est scientia secundum quod scientia est demonstrations proprius effectus: et ideo non universaliter diximus scieniiam secundum veram scientiae rationem imligere experimento: sed in artificiali bus et physicis et sapientialibus secus est, quia in his ex rebus circai quas sunt, magna est aliquando mutatio; eo quod contingentes sunt, et aliquando magna et excellens super nos altitudo, sicut in sapientialibus divinis: et ideo illa antequam acceptio universalis possit fieri, saepe et diligenter oportet experiri: propter quod universaliter ars generatur ab experimento, non universaliter scientia: et haec est solutio Aristotelis, sicut patet inspicienti in Ethicis. In his enim omnibus similis acceptio non est perspicua antequam probatur ad singula: neque perspicue scitur quando in uno acceptum est utrum per eumdem modum sit in alio. Quod autem Platonis amici dicunt, impugnatio . . , Platonis as omnem seientiam esse in anima, nec serentis . scientiam accmi ahquam per expenmentum et doc anim« contrinam, nullam habet fortem rationem. esse. Quod enim dicunt eum qui quaerit experimento, aut invenire scitum universale, aut non invenire. Et siquidem non potest invenire, frustra est inquisitio. Si autem inveniet, per aliquid scit se invenisse quando invenit, aut nescit se invenisse, et tunc nunquam cessabit ibi ab inquisitione. Si autem per aliquid scit, cum non sciatur nisi simili, oportet quod simile ei quod invenit, iam intus habuit: ergo omnium quae inveniri possunt, iam ante intus sunt similes habitus: duae autem per omnia similes et eiusdem speciei qualitates et formae non possunt secundum idem in eodem fieri: cum igitur sit in anima secundum intellectum similis cum quaesito habitus, per experimentum et doctrinam nihil generatur in anima, sed per talia excitatur anima ad reminiscendum ea quae prius novit. Et hoc dicit Boetius in tertio de Consola* tione philosophiae dicens, quod si Platonis musa personat verum, quod quisque discit, immemor recordatur. Omnia autem haec deceptiones sunt erroneae: quoniam hoc quidem verum est, quod sicut in omni potentia actus alicuius praecessit illius actus inchoatio, ita etiam in intel 16 D. ALB. MAG. ORD. PILED, lectu possibili secundum inchoationem confusam praeexistit notio quaesitorum: aliter enim non esset potentia propria perfectibilis hoc actu: et quoad haec sunt in ipsa dignitatum notitiae vel notiones, quas quisque probat auditas: nec oportet ad notionem hanc aliquid facere per experimentum vel doctrinam, nisi terminorum tantum notitiam. Hic ergo confusus habitus est in intellects, sicut forma per inchoationem esse potentialis est in materia: sicut autem materia per huiusmodi esse possibile confusum, non exit ad actum, nisi per aliquid agens quod est in actu completo et determinato: ita etiam intellectus possibilis non exit actu ex forma notitiae confusse, nisi per aliquid quod est in actu completo et determinato: et hoc est experimentum universalis speciei movens, vel doctrina movens signo speciei. Sed hic non loquimur de generatione scientiae per doctrinam, quia intendimus de prima scientiae generatione: et hoc non fit per doctrinam: quia doctrinaliter non generatur scientia, nisi postquam generata est in anima docentis. Sicut autem possibilitas materiae quietatur et determinatur in fine motus contingens actum completum, ita determinatur confusus et potentialis actus ad quaesiti notitiam, et scit se invenisse quod quaerit per hoc quod deSoiutio ad terminatur ad speciem quaesiti. Et quod piatonls1 dicunt,quod non scitur nisi simile simili, dico quod pro certo verum est hoc: sed hoc modo quod scit iste simile et tamen imperfecte confuso habitu scit, imperfecte etiam confusa forma est similis. Cum autem perfecte scit, perfecte etiam secundum speciem determinatam efficitur similis: sed Plato hoc non consideravit, et ideo formas potentiae generationis et scientiae principium dixit: de quibus congruis locis et temporibus in sequentibus subtiliter inquiremus. CAPUT IX. De comparatione artis et scientim et experientim secundum convenientiam et differ entiam. Sic igitur determinatis generationibus in PMim artis et scientiae secundum facultates na pra. turae, quibus secundum primas accept] onestlunt in nobis ■, inquirimus convenientias et differentias artis ad experimentum, ut melius intelligatur proprium esse utriusque ipsorum. Dicamus igitur quod Experiemii . . .,., . „ u x non videtur experientia nihil penitus diner re videtur differre ab , x . x . arte quan ab arte in hoc, quod utraque istarum ac tum ad .. , actum. ceptionum sive cognitionum est relata ad actum qui dicitur operatio circa singularia existens: actus enim licet multipliciter dicatur ad complementum et complementi propriam actionem quae ab actu nomen accepit, et ad operationem, hic tamen non accepimus actum nisi pro operatione. Haec autem convenientia ex ipsis probatur nominum rationibus diffinitivis, quoniam experientia est cognitio singularium ex multiplicatis accepta memoriis circa quae est actus: ars autem, sicut in VI Ethicorum * diximus, est cum certa ratione factivus habitus. Sed si at Experti ma. gis profl tendamus profectum in operibus, qui est ciunt m c^ r * ' I sequendo in consecutione finis operis, erit differen fine °P®ri8» A y quam ha tia inter experientiam et artem in hoc b®erlliem quod expertos magis videmus proficere ^1^^; in operis fine consequendo, quam eos pimento. qui sine experientia habent artis rationem. Huius autem causa est, quia, sicut diximus, experientia est cognitio singularium in una similitudine memoratorum: quam similitudinem non separat ab illis, et sic# dirigens in ipso est coniunctum his circa quae est actus: ars autem 1 VI Ethic, cap. 5. LIBER I METAPHYSICORUM, TRACT. I 17
est a'cceptio universalium a singularibus separatorum, quae non nisi potentia ad singularia respiciunt. Actus autem et generationes omnes quorumcumque, sive per se, sive per accidens sumantur, sive nrtificiatorum, sive naturalium, sunt circa singulare hoc demonstratum illud: et hoc probatur inducendo in uno: et hoc suflicit, cum in omnibus eadem sit ratio penitus. Ille enim qui est medicans, non Hanat hominemnisi secundum accidens, sed per se sanat aut Platonem, aut Socratem, cui accidit esse hominem. Si enim per se ponamus sanantem et sanatum, dicimus quod hic medicus secundum medicinam sicut hic et nunc operans, sanat hunc aegrum, sicut hic et nunc infirmatum. Cum autem esse hominis in quantum hic sanatus homo est, sit esse formae hominis ut esse, et sic esse huius hominis ut subiecti vel perfecti per ipsum esse prout est huius ut subiecti est esse materiae et complexionatae ex conIrariis: et sic respicit aegrotare et sanare et sanum esse: quia sic abiicitur ei aliquid et aliquid advenit ei, et non per hoc quod est esse hominis ut formae et causa). Quamvis ergo medicus operetur circa habitudinem esse huius hominis secundum esse huius hominis, non tamen operalur circa esse hominis in quantum est ossc hominis nisi per accidens: quia scilicet operatur circa eum cui per esse huius hominis accidit hominem esse. Si igitur sine experimento quis rationem urtis habeat, illud in universali accepto vX universale quoddam sic cognoscat, sed hoc in universali singulare ignoret, muliotics quidem curando, si medicus est, peccabit. Dico autem singulare in universali accipiendum ignorari; quia licet urs sit factivus habitus cum certa ratione, eerie actio quae dirigit in opere artis, est universale factivum sive practicum: ideo particulare cui applicari debet illud universale, practice accipere oportet: et hoc modo saepe ignoratur, etiamsi sciatur llieorice: quianescitur modus quo praeparandum vel dandum est. Cum igitur singulare per se sit curabile, et universale non, sed per accidens, magis proficiet expertus circa singularia, quam rationem artis sine experimento habens universalem potentiam tantum particularibus applicabilem: et circa quod universale non est operatio nisi per accidens. Ex hoc autem intelligitur, quod quia forte in singularibus confusa operans usu quodam memoratorum et sensuum, colligitur quod experientiae cognitio movet ad opus sicut forma generata mixti assuetudine et cognitione, et sic movet in modum naturae: quia consuetudinis forma in naram transponitur: eo quod ut natura quaedam movet, ut diximus in libro de Memoria et Reminiscentia: et ex illa parte sicut natura est omni arte certior, et ideo utilius attingit finem operis. Ars autem non est dirigens nisi ut scientia quaedam practica, et ideo si sine experientia fit, frequenter peccabit. Licet autem sic experientia artem Ars praeepraecellat utilitate operis, e contra tamen mi1%nttle' ars praecellit experientiam nobilitate co qUcognliod gnitionis. Scire enim et audire, hoc est, Prima'rko. de auditis iudicare, et obviare dictis, magis arbitramur esse per artem quam per experimentum. Et cum hoc opinamur artifices artis rationem habentes, sapientiores esse quam expertos, tanquam omnis sapientia cuiuslibet rei magis sequatur ipsum scire rationem, quam expertum esse circa singularia. Causa autem huius est, quia artifices sciunt causam quae est ratio faciendorum: illi vero, hoc est, experti non sciunt causam. Experti enim non causam quidem, sed tantum habent scientiani quia sic fit, sed propter quid sic fit, nesciunt. Artifices autem si perfecte rationem artis habeant, sciunt causam efficientem, et materiam, et propter quid, hoc est, finem, hoc est, ratio illa dirigens in opere artis. Unde architectores, de quibus in II Physicorum determinavimus, denominamus ex ipso nomine principalitatis magis scire,significamus nobiliores esse circa quodlibet genus artificiatorum: et hos significamus 2 18 D. ALB. MAG. ORD. PILED.
ipso nomine principalitatis magis scire et artifices tales esse sapientiores. Causa autem huius significationis est, quia architectores sciunt factorum sive artificiatorum causas: quia aliter non haberent rationem certam: hi ergo magis sciunt quam hi qui dicuntur manu artifices, sive usuales, qui non materiam et efficientem in quibus motibus fiant, considerant in artificiato., sed tantum speciem sive formam figurae, et illa utuntur in opere, sicut militans utitur gladio et nauta temone. Cum enim architectores rationaliter agant scientes causam efficietitern et materiam et formam et finem, usuales sive manu artifices non operantur nisi usu formae ad actum, sicut agunt inanimata per formam positam in actu agendi, sicut exurit ignis: sed in hoc est differentia, quod inanimata et animata non cognoscente anima, et etiam animata quae cognitionem habent, sed non artis susceptibilia, eo quod nullo modo participant ratione, agunt per formam suam: unde sicut natura operatur: aut si anima operatur, non operatur nisi naturae instinclu, sicut vegetabilia et sensibilia: sed manu artifices licet aliquid habeant cognitionis, quoniam cognpscunt speciem., non prout ex materia vel in materia inducitur motibus efficientis, sed prout refertur ad opus illi speciei propriurn, tamen operantur sicut ex forma consuetudinali quae usu acquiritur. Et hoc magis determinatur ad opus: et huiusmodi denominationes facimus tanquam non sicut artifices sapientiores secundum hoc quod practici sive operativi sunt, sed potius secundum hoc quod rationem universalem et certam habent, causam efficientem et materiam et finem cognoscunt. Cum igitur experienria sic operetur sicut usualis, ut patet ex praedictis, ars autem per rationem et causam, ars magis accedit ad scire et sapere quam experimentum: et sic nobilior est ars quam experimentum secundum nobilitatem cognitionis. Adhuc autem omnino universaliter si gnum est scientis, scitum suum posse do Secumia ctrinaliter docere per causam et rationem: sic autem potest docere ars, et non experimentum: et ob hoc concipimus quod ars magis sit scientia quam experimentum: artifices enim possunt ex habitu artis docere praedicto modo, et similiter architectores: hi autem alii qui dicuntur experti et manu artifices sive usuales, docere per causam et rationem non possunt. Amplius autem neque secundum sen Tenia r«i sum dicimus esse sapientiam sive scientiam, cum tamen sensibilibus singularium cognitiones magis sint propriae quam universalium; quia universale non est eis cognitum nisi est cum partibus mixtum, sicut diximus in principio Phy~ sicorum: sed particulare sensatum per se iudicatum secundum causam per quam est res quae est, de nullo dicitur: non enim nuntiat sensus propter quid ignis est calidus, sed tantum nuntiat quod calidus est. A simili ergo quod est circa singularia dicens quia, non propter quid, minus habet similitudinis ad scientiam et sapientiam, quam id quod est circa actum singularium dicens causam et propter quid: et sic experimentum minus habenS est similitudinis cum scientia et sapientia, quam ars, ut patet ex superius inductis rationibus. CAPUT X. De convenientia et differentia artis ad artern in admiratione qua imitatitr sa~ pientiam, et ab a His distinguentem. Sicut autem iam diximus convenien in Pkiim. tiam et differentiam artis et experimenti, pra. y ita nunc ad doctrinae perfectionem, convenientiam et differentiam artis ad artem assignemus, ut videamus quae artium LIBER I METAPHYSICORUM, TRACT. I 19
niagis sit sapientiae similis, quae sapienlior a Graecis ab Arabibus aut Philosophic inagis sapientialis vocetur, quae serutulum veritatem vocatur sapientiae magin similis. Dicamus autem primo in quo omnis ars cum omni convenit arte. Cum autem sicut ex superioribus probatur, universale sit principium artis et sciential, conveniens est quod ille qui quamcuinque artem permventionem sensuum, hoc est, sensibilem cognitionem primo itccipit, admirando quaerat id quod est ultra communem in hominibus sensum, hoc est, sensibilem cognitionem, sive in 8<msu, sive in memoriis, sive in experitnontis acceptam. In omni enim coramuni hominibus sensibili cognitione universale confusum et mixtum sensibus, necundum sensus notius est, ut in princl|»io de physico auditu demonstratum imt: et hoc non est principium artis et Hcientiae secundum quod sic singularibus liermixtum est, sed potius prout est ad rationem simplicem et causam deductum \wx depurationem: aliter enim in singuInribus adhuc confusum obumbratum i»st ex materiae appendiciis et variabile Hccundum esse, et non potest esse perim\m et certae cognitionis principaliter. Ars autem est cum ratione certa factivus habitus, ut dictum est in Ethicis. Cum autem sic miretur inveniens quamlibet n Hem ultra communem in hominibus omnibus pueris et senibus sensibilem mgnitionem, non mirabitur solum id quod miratur propter aliquam utilitatem ad vitae necessaria et adminicula pertimuitem: quia supra habitum est, quod iilililas magis fit a singularibus in quilius est actus quam ex universali: sed mirabitur sicut miratur sapiens, qui mirando quaerit causam primam, in qua ntat rei demonstratio et ratio certa, et uiirabitur sicut miratur ab aliis distinguons per quid et propter quid dicentem ililfinitionem, quae terminus vocatur, et nun cuius est, propriis differentiis ab aliis diHlinguit. Dico autem quod non solum habut mirari propter utilitatem invento rum: quia cum in arte duo sint: est enim factivus habitus, et sic est ad utilitatem vitae: et sic ex parte illa qua operatur, oportet praemirari utile circa quod et ad quod sicut ad tinem operis est opus artis. Sed quia hoc habet commune ars cum experimento, et ex parte illa operatur per formam consuetudinis per modum naturae operantis, ideo hoc non sufficit. Sed ex illa parte qua ars est cum certa ratione causae, oportet mirari artificem sicut miratur sapiens, et ab aliis distinguens, qui ultra communem omnibus miratur sensibilium cognitionem. Hoc est igitur in quo omnis ars cum arte convenit omni. Differentia autem artium est in modo illius admirationis: quoniam curn plures repertae per inventionem sint artes, quaedam quidem ad necessaria sive utilia Artium . . .\. . , . qu&edam ad vitae civilis, sicut mechanicae vocatae, utmtatem, ,„ ,n , quaedam ad quae sunt pannmca, ianincium, mihtaris, instmctioarchitectura, et huiusmodi: quaedam vero inventse. sunt ad introductionem seu adminiculum scientiarum, sicut grammatica, logica, rhetorica, poetica, et huiusmodi, arbitrandum est quod huiusmodi quales dictae sunt artes, quae scilicet sunt ultra communem in hominibus sensum, sicut sapiens et sicut distinguens, sunt sapientiores vel magis sapientiales: eo quod magis se exaltando a sensu accedunt ad similitudinem admirationis sapientis et ab aliis distinguentis: et hoc propter illud quod illomm est, hoc est, sapientis et ab alio distinguentis, non sunt ad aliquam utilitatem, eo quod sunt non in singularibus in quibus omnis utilitatis perficitur operatio. Omnis autem admiratio sapientis et distinguentis est causae demonstrantis quid et propter quid: et hoc consistit in speculatione, non in operatione. Huius autem signum est, quod huiusmodi sapientiae et distinguentes scientiae repertae sunt postea quam omnes artes ad utilitatem existentes, et omnes scientiae adminiculantes ad instructionem iam fuerunt repertae sive inventae: quoniam nisi artes civilitatem conservantes 20 D. ALB. MAG. ORD. PILED.
inventae fuissent, non fuisset habitum otium et libertas inquirendi, deficientibus necessariis vitae: et nisi fuissent inventae scientiae adminiculantes ad instructionem, non fuisset habitus modus proprius inquirendi: et ideo illis non ante repertis inutile fuisset admirantis studium et inquirendi investigatio. Huius autem ulterius signum est, quod tales scientiae non ad utilitatem relatae, nec adminiculum, sed per se propter ipsum scire desideratae, primum repertae sunt in his locis ubi omnibus ad commodum et adminiculum existentibus primitus studuerunt primi philosophantes: et hoc est circa /Egyptum et in./Egypto, ubi primum substiterunt artes mathematicae, doctrinales, demonstratives: ibi namque liberis possessionibus donata sacerdotum libera a curis gens, studere concessa est. Sic ergo differt ars ab arte penes magis et minus accedere ad sapientis et ab aliis dislinguentis admirationem. In Ethicis autem libro sexto1, ubi de intellectualibus virtutibus determinatum, est dictum quae sit artis et scientiae differentia, et ibi etiam omnium habituum qui sunt similium generum cum istis, eo quodintellectuales sunt, determinatum est. Cuius autem gratia nunc orationem istam introduximus, hoc est, quod cum sapientia sit omnis scientiae virtus et ultimum posse, oportet eam quae simpliciter sapientia denominatur, esse circa primas causas et principia. Et hoc quidem omnes opinantur. Artifex autem magis est circa causas quam experimentum tantum habens vel habentes: inter artifices autem architector magis est circa causas quam ille qui est manu artifex sive usualis. Omnes autem speculantes magis sunt circa causas quam practicae. Manifestum autem ex inductis est, quod illa quae est sapientia, est scientia circa quasdam causas existens, quoniam est circa primas rerum causas. Et per haec eadem patet qualiter sapientia et scientia et ars fiant in nobis. CAPUT XL De convenientia artis cum sapientia et scientia, et differentia artium in maiori et minori similitudine ad ipsas. Quod autem primum est in quo con in venit omnis ars in quocumque modo con p ° siderata, hoc est, quod quicumque invenit quamcumque artem, oportet ilium mirari aliquod quod est ultra communem in hominibus sensum. Nec voco sensum ilium tantum qui fortis est apprehensivus sensibilium specierum praeexistente materia, sed in communi voco sensum omnem etiam hominis sensibilem cognitionem, quae cum in homine potentior sit quam in aliis animalibus, eo quod est acceptio universalis mixti et confusi in singularibus, tamen inveniens artem, necesse habet mirari universale et causam et rationem certam quae sunt ultra omnem cognitionem in sensibus acceptam scnsuet memoriis etexperimento. Omnia enim haec tria sunt in hominibus sensibilis cognitionis. Dico autem quod inveniens artem, sic necesse habet mirari: quia discens et accipiens artem per doctrinam, non sic incipit ab admiratione: quia tunc inciperet ab effectu, sed statim a docente accipit causam: inveniens autem artem quamcumque ex sensu et memoriis et experimento, incipit ab admiratione causae universalis et rationis investigare causam, ad quam agonia quadam suspenditur dum admiratur. Et ideo non admiratur in arte quam invenit solum referens haec ad utilitatem civilem vel ad 1 Gf. VI Ethic, cap. 4 et 5. LIBER I METAPHYSICORUM, TRACT. I 21
mitiicularem, sed oportet eum admirari cfiusam et rationem dicentem ad quid et propter quid, sicut miratur sapiens qui cuusam primam quaerit: et sicut miratur diflinitionem quaerens, quae ab omnibus aliis distinguit diffinitum: aliter enim non esset ars inventa, cum ratione certa ot causae cognitione factivus habitus. Si enim diffinitur ars, et est una intellectualiurn virtutum, sicut dictum est in Ethicis. In hoc igitur convenientibus omnibus artibus in communi, differunt tamen ox hoc quod magis et minus in hoc sapientiae similes sunt: plurimis enim arlibus repertis, quibusdam quidemad utilitatem civilibus necessariam, quibusdam voro ad adminiculum instructionis deservicntibus, arbitrandum est quod semper <»o sunt sapientiores, hoc est, sapientiae nuigis similes, quo non ad utilitatem renpiciuntplus, sed id quo admirantur ultra r.ognitionem sensibilem in hominibus: quia, sicut diximus, cum in arte duo sint, ratio scilicet certa quae est ex causae alicuius vel plurium cognitione, et factio nrtis: factio est circa singularia, in qua ars non differt a sensibili cognitione experiment, sed in causae cognitione accedit ad sapientiam. Et ideo quanto magis olevatur ad rationem quae est per causam, tanto magis recedit a sensibilibus in quibus est utilitatis profectio: et ideo si aliqua est simpliciter cognitio causae praetor omnem relationem ad utilitatem quae est in opere, illa maxime sapientialis est, ut dicit Avicenna. Sicut sunt scientiae metaphysicae, quia simpliciter sunt theorize: licet etiam ad opus referri possunt. huius autem signum est, quod postquam omnes artes ad utilitatem necessitatis civilis et adminiculum instructionis deserviontes, repertae fuerunt, iam circa AtheIIUH et alibi illae theoricae utilitates causarum inquirere cceperunt: quia nisi omnes alicD prius repertae fuissent, animus oceupatus necessariis, otium non habuisHct ad quaerendum sapientiae rationes. Propter quod etiam Plato in Timseo dicit, quod iam ex Vulcani semine et indigenae agro constitutis Athenis, et ex electa iuventute ordinata militia, et caeteris omnibus adhibitis ad commodum vitaepertinentibus, liberato a curisanimo plr.lcsophari Athenis et academiae inceptum est. Signum autem huius est, quod in nostro habitabili primo sunt repertae scientiae mathematicae, hoc est, scientiales a sensibus separatae in his locis, ubi primo liberi a curis necessariis vitae studuerunt: unde circa iEgyptum mathematicae artes primum repertae substiterunt: ibi namque gens sacerdotum, liberis reditibus aregibus donatis, inscholam intrare et studere concessa est: propter quod Horatius dicit: Sit mihi frugis copia, animum ipse parabo. Cum igitur ibi exstiterint ubi iam omnia ad npcessitatem et adminiculum deservientia fuerunt reperta, et ab his qui a curis liberum habebant animum, constat quod non ad utilitatem sunt inventae, sed potius ad contemplationem causarum earum quas mirantur ultra sensibilium in hominibus cognitionem: et illae maxime similes sunt sapientiae. In artibus autem quaecumque magis mirantur causas ultra sensibilem cognitionem altiores magis sunt sapientiales, sicut architectonica sapientialior est quam usualis: et in talibus ab initio mirantur iEgyptios. Propter quod etiam Plato narrat ad Solonem, sacerdotem dixisse iEgyptum: « 0 Graeci, pueri estis, et non est in vobis ulla cana sapientia ». In Eihicis et hoc ante iam declaravimus *, quae sit differentia artis et scientiae, et omnium similium generum quae in virtutum intellectualium cadunt communitatem, ibi assignavimus differentias. Istam autem opinionem hic iam non induximus ex intentione principali. Sed propter hoc quod sciamus, quod omnibus sapientibus videtur, quod illam iam 1 VI Ethic, cap. 4 et 5. 22 D. ALB. MAG. ORD. PILED.
scientiam quae inter caeteras magis dcno minatur a sapientia, maxime oportet esse circa primas causas ante quas nullae sunt, Sapieniia et circa prima principia. Dico autem cau est circa pn x x l mas causas. sas esse rerum constituentes: principia autem licet pluribus modis dicantur, tamen secundum intentionem praepositam principia haec diximus, quae sicut prima se liabent ad aliqua, et omnia reliqua per prius etposterius referuntur ad ipsa, sicut est ens et unum et verum et bonum et huiusmodi quaedam alia. Secundum autem hanc rationem artifex magis sapientiae nomen et rationem participat quam experti: et architectus magis participat ipsum quam usualis qui manu artifex vocatur, eo quod manu utitur ad opus apotelesmate quod praeparavit artifex, sicut miles utitur gladio qui praeparatur a fabro ferrario, non considerans in eo nisi speciem et actum: et sic speculativae scientiae magis sapientiae nomen participant quam activae, et prae omnibus circa primas causas erit ipsa quae per se sapientia vocatur. Manifestum est igitur ex inductis, quod sapientia est circa quasdam causas et quaedam principia.
Notes
- ^ 1 Scientiae logicae potius sunt modi philosophiae speculativae quam aliqua pars essentialis philosophiae theoricae. Vide pro hoc II Metaphys. tex. com. 15, et Boetium super Porphyrio.
- ^ I Metaphys. in prooemio.
- ^ II Metaphys. tex. et com. 4.
- ^ 1 I Physic, tex. et com. 81.
- ^ 2 Cf. III de Anima, tex. et com. 14.
- ^ VII Physic, tex. et com. 20.
- ^ 2 Com. 51.
- ^ 3 Nota qualiter diversa temperamenta in complexione cogitativae faciunt ad diversitatem scientiarum speculativarum capessendam.
- ^ 1