Directory:Logic Museum/Albertus Magnus: Commentary on the Metaphysics/Book IV/Tractatus iii

MyWikiBiz, Author Your Legacy — Wednesday December 25, 2024
< Directory:Logic Museum‎ | Albertus Magnus: Commentary on the Metaphysics‎ | Book IV
Revision as of 19:25, 30 October 2009 by Ockham (talk | contribs) (New page: TRACTATUS III DE OPINIONIBUS DICTORUM PHILOSOPHORUM DIGENTIUM SIMUL VERA ESSE CONTRADICTORIA. CAPUT I. De opinione Piithagorse et sequeniium in eadem opinione. Ab eadem autem opinione quae...)
(diff) ← Older revision | Latest revision (diff) | Newer revision → (diff)
Jump to navigationJump to search

TRACTATUS III DE OPINIONIBUS DICTORUM PHILOSOPHORUM DIGENTIUM SIMUL VERA ESSE CONTRADICTORIA. CAPUT I. De opinione Piithagorse et sequeniium in eadem opinione. Ab eadem autem opinione quae nunc dicta est, quod videlicet contradictoria sunt simul vera, inducitur etiam ratio Pythagorae: et secundum unam et eamdem similitudinem necesse est ambos eos Philosophos quos induximus, Pythagoram scilicet et istum qui dixit contradictoria simul esse vera, aut non esse vera. Si enim ea quaeeumque videntur omnia sunt vera, sicut dicit Pythagoras, et vera sunt omnia quaecumque apparent, tunc sequitur necessario quod simul omnia sunt etiam falsa. Multi namque sunt, qui per opinionem suscipiunt ea quae contraria sunt sibi ad invicem, et tamen firmi sunt sibi in opinione illa, quod putant omnes illos mentiri, qui non opinantur ea quae ipsi iam per opinionem susceperunt. Cum igitur ens secundum Pythagoram sequitur opinionem, et multi opinantur contraria, necesse est idem esse et non esse. Et si hoc concedatur, sequitur necessario quod omnia visa alicui sunt vera. Sed opposita sibi invicem opinantur: hi autem ad opinionem mentiuntur, et ad opinionem verum dicunt, sicut quod sol est monopedalis, et non monopedalis. Si igitur entia sic se habent opposita, dicto modo opinantes verum dicunt oranes secundum Pythagoram: et sic contradictoria sunt simul vera. Palam igitur est, quod utraeque rationes superius scilicet inductse et Pythagorae ab eadem sunt sententia. Fuerunt autem rationes inducentes Pythagoram quod ens sequeretur opinionem, tres fortiores inter alias, quarum una, et cui mag is innitebatur, erat illa, quod totum opus naturae est opus intelligentiae: quia aliter non esset ad finem determinatum, sicut saepe in libris naturalibus ostendimus: intelligentia autem cum sola sit pura et immixta, nulli aliquid habens commune, separata est et ubique et semper, et non fit propria rei, nisi per aliquid proprium, et cum appendiciis niateriae sump turn: haec au LIBER IV MfiTAPHYSlOORUM, TRACT. Ill 23S

tutu est forma opinionis et sestimationis: por aestimationem ergo et imaginationem limit propriae formae quae inducuntur in liiatcriam. Quod autem est principium I'sscndi in propria natura, hoc est etiam principium cognoscendi eam: ergo format aestimationis sunt principia essendi id cognoscendi omnes res. Ad oppositiouom ergo opinionum et aestimationum nequitur oppositio rerum: et sic si contradictoria simul sunt aestimata vera, contradictoria erunt simul vera* SecUnda autem est, quod cum opinio HIVO aestimatio sit passiva qu&dam vir* tus, oportet qtiod aliquod agens inferat ei passionem: iion autem infert passionem nisi quod agens est.4 quod autem est et agens est, actu est: oppositarum autem passionum opposita sunt agentia quae Hunt et actu sunt: oppositae autem opiuiones sive aestittiationes sunt oppositae passiones: igitur agentia eas ambo simul sunt et actu sunt: sed unum est osse actu, et alteram non esse: igitur Hirnul actu est id quod est, et quod actu non est: et sic ambo sunt simul vera. Tertia ratio est, quia in omnibus sicut motor est causa mobilis, ita forma quae «st in movente, causa est formae qua est in mobili: anima autem est motor naturae, Ut probatur in libro de Causis: quia imprimit in naturam sicut intelligent in animam. Forma igitur quae est in anima, causa est formae naturalis in materia: ens igitur in natura sequitur formas aestimationum et opinionUm quae Hunt in anima: et sic iterum redit, quod oppositae aestimationes si sint simul vera), causae erunt quod contradictoria in natura erunt simul vera, causae erunt quod contradictoria in natura erunt simul vera. Signum huius dicebat esse Pythagoras fascinationem. Est autem fascinatio, quando anima unius per visum vel aliam appropinquationem imaginationis vel excitationis oper&tionem impedit alterius. Hanc autem virtutem fascinandi annua fortis non tiabet, nisi ex similitu dine motoris orbis alicuius de sUperioribus: anima igitur ex eadem orbis motoris virtute imprimere habet in materiam: et sic omnis diversitas materiae sequitur quarumdam animarum opiniones et aestimationes: et sic iterum concluditur, quod contradictio aestimationum contradictionem facit rerUm: et sid contradictio est simul vera. Hoc igitur et huiusmodi moverunt Pythagoram: et est sententia eorum, quod animas dicebat esse imagines et resultationes motorum orbium: et ideo sicut materia non recipit formas, nisi a motoribus orbium per ccelorum motum, ita etiam recipit mutationes ex formis aestimationum quae sunt in anima, et eas sequitur omnis rerum diversitas, sicut effectus causas suas sequuntur: et si non sequitur res visa omnis animaa, sequitur tamen visa animarum quarumdam: et quod non sequitur omnium visa, ex defectu est animarum, quae non perfectam attingunt ratioiieiii imaginationis motorum orbium. BeceptUs est autem Pythagoras, quia licet anima sit umbra et resultatio et imago intelligentiae, non tamen est imago eius in orbe, sed in corpore quodam animate animae illi conveniente: et ideo non oportet quod visa eius quantumque sint propria et determinata moveant, nisi corpus illi animae moventi coniunctum: nec tunc semper movent, sed cum sunt ut appetitae vel detestatae: cum non coniunctis autem non habent communicantiaut, et ideo illa non movent. Nec oportet quod moventia aestimationem sint in rerum natura, sed sufficit quod sint in imaginatione solum, et sic sunt secundum quid, et non simpliciter: et non sequitur quod contradictoria simul sint in rerum natura, ad hoc quod mdveant aestimationem: sed sufficit quod sint secundum esse imaginatum in anima, sicut iam determinatum est: et hoc modo sunt in motore corporis qui est anima, et sunt causae motuum et mutationum corporis, horum, dico, motuum quibus moventur, ut est ani 236 D. ALB. MAG. matum organa habens ad potentias vi tae: sic enim non movetur nisi motibus animae: prout autem ex contrariis commixtum est, movetur motibus naturae, alteratione quae ex actione provenit et passione qualitatum primarum. Fascinatio autem, sicut dicit scientia incantationunvpro certo est ex virtutibus animae, quas accipit a ccelestibus secundum quod est imago motorum superiorum: sic enim habens virtutem illius, non habet movere solum corpus sibi coniunctum, sed totum quod subiacet sphserse circuli quam movet motor, cuius ipse est imago: haec enim anima duo habet, quod videlicet est anima, et quod est imago eius qui movet sphaeram motoris coelestis alicuius, aut Iovis, aut Saturni, aut alicuius aliorum: et haec consecuta resultationem et umbram aliquam virtutis illius, movet ea quae subiacent illi sphaerae, et movens ea secundum propriam virtutem impedit ab operatione naturaii. Et haec est fascinatio, et movet maxime ea quae virtutem coelestium minorem aut Scientia fas minimam consecuta sunt: et quoad hoc cmationum «... astroiogiee fascmantium scientia quae una est de subalterna , A tur. speciebus incantationum, astronomiae subalternatur: sed haec relinquantur ad praesens. Hoc autem attendendum est, quod Pythagoras et multi alii adhuc viventes ponebant animam a rebus nihil pati et nihil recipere, sed potius sentire, et omnia alia fieri extra mittendo, ita quod virtus supponit se sensibili: quam opinionem nos subtiliter prosecuti sumus in libro de Sensu et sensato: et quia nihil accipit anima a rebus extra, ponebant quod formae aestimationum et opinionum sunt ab anima potestate circa res: et ideo rerum veritates et falsitates dixit sequi conceptus aestimationum et opinanlium. Haec igitur et similia dicta sunt pro ratione Pythagorae. ORD. PILED. CAPUT II. De medela harum corruptionum quae inductse sunt a nobis, Licet autem ab eadem opinione sint utraeque rationes inductee, non tamen idem modus homiliae est ad omnes. Homilia autem idem quod colloquium vulgariter vocamus. Quidam enim praeinductas positiones affirmantes, indigent persuasione, alii indigent vi sive violentia. Quicumque enim Philosophorum suscipiunt et acquiescunt dictis rationibus ex dubitatione, eo quod non intelligunt bene principia, et ideo dubitant de eis, horum ignorantia curabiiis est, ita, sicut iam diximus, quod persuadetur verus intellects principiorum per distinctiones et declarationes nominum: talium enim dubitatio est non ad proterviam orationis, sed ad mentem, quae habet in aliquo malo intellectu principiorum, vel terminorum quorum complexione fit principium: et hoc modo oportet quod per antidotum obvietur eis. Quicumque autem Philosophorum dicunt contradictoria simul esse vera causa orationis in voce, cuius protervia gloriam quaerunt, horum imedela est argumentatio violenta ex positione eorum ad inconvenientia tot ducens, quod ipsimet cogantur ad veritatem: et oportet quod hoc fiat in voce et nominibus, quod scilicet voces aliquid significant, et quod non significant infinita nec opposita, sicut nos fecimus in principio huius disputationis usque modo. Ab hinc autem volumus uti medela obviationis quae est persuasio ad intellectum: posita enim utraque via, facilius curabitur morbus in philosophando tam periculosus. Si autem forte etiam aliqui concedunt dictis talibus propter dicentium LIBER IV METAPHYSICORUM, TRACT. Ill 237

aucloritatem et amicitiam, erit cura eonun cum attenderint, quod priscae auctoritatis viri, non dii, sed homines fue§ rani et errare potuerunt: nec ita amanm <lus est aliquis ut Veritas deseratur proii (iter eum: quia licet diligamus et veritatem et ami cos, tamen omnibus oportet prahonorare veritatem. Hoc enim modo curabilis est morbus iste. Si enim cretlant dictum hominis esse oraculum, sicut multi crediderunt de scholis Pythagoras et Platonis, illi sicut Hesiodistae quaerurit ex revelatione sibi satisfacere, et non habent communicationem cum Philosophis: et ideo non convincitur error no rum, et ideo non curatur. Cum enim Veritas omnibus praehonoranda est, veritatem praeponere amicis non est inconveniens: et si persuadeatur amicus, bene ent actum cum eo. CAPUT III. De ortu erroris eorum qui ex sensibilium motu dicebant simul esse contradictoria vera, et de medela erroris eorumdem. Adhuc autem ut melius isti morbo paremus antidotum, oportet nos praeostendere ortum huius morbi et causam, ul ea amputata curetur ex integro labor iufirmitatis. Venit igitur multis Antiquorum ista opinio ex consideratione naturae sensibilium corporum, quod videlicet dicunt contradictiones et contraria simul ease in eodem et secundum idem, vident ex uno quod est subiectum motus et multationis, facta esse per motum et iiiutationem contraria et contradictoria: et arguunt ex eo quod supponit omnis Philosophus, quod ex non ente simpliciter nihil fit, oportet quod res subiecta motui praeesset simpliciter, et aequaliter ambo contradictoria et contraria ens. Cum enim dicam, homo fit ex non homine, aut album ex nigro, homo non fit ex nihilo suae formalis essentiae, sed fit ex aliquo suae formalis essentiae: quia forma non fit ex materia, sed potius compositum, et non fit etiam ex nihilo: ergo fit ex aliquo suae essentiae: hoc aut non est nisi homo: id ergo quod fit ante motum et in motu, est homo et non homo: post motum autem fit non homo ex homine: et illud iterum per eamdem rationem est homo et non homo simul. Quod ut melius intelligatur, reducenda sunt ad memoriam quae in Naturalibus perfecte et in praehabitis huius sapientiae terminata sunt quod videlicet mutatio finis motus est et non motus: in toto autem motu qualitates primae movent in virtute generantium ccelestium et communium et propriorum quae sunt planta, et animal, et homo, et motus ipse est forma post formam, et est multa fieri et multa facta, et est continue in potentia et actu: quia est actus potentiae permixtus: et ideo motus ipse dicitur esse imperfectus actus, et est continuus processus potentiae ad actum, sicut de somno ad vigiliam, sicut in ante habitis dictum est: et iste motus durat usque ad staturn substantiae et virtutis: et tunc continue reflectitur primo cum determinatione virtutis, postea cum diminutione substantiae usque ad dissolutionem: propter quod aequalia sunt tempora generationis et corruptionis: et gratia huius habet continue praeteritum et futurum et praesens. Hoc autem considerantes quidam Philosophi viderunt, quod sicut in tempore non est accipere nisi nunc, quia nihil est temporis, sed est indivisibilis temporis substantia, ita in re sic continue fluente non est accipere nisi ipsam rem et substantiam, non sub esse alicuius formae: et ideo constantiores et firmiores sunt in ea negationes quam affirmationes: quia cum continuus est fluxus non entis in ens, vel e converso entis in non ens: quod verissime de ea di 238 D. ALB. MAG. ORD. PILED.

citur, hoc est quod sit ens et non ens simul. Et haec est causa quare secundum quod dicit Ptolemaeus, res naturales perfecta scientia sciri non possunt. Et hoc est causa quare augmentum et diminutio et alteratio secundum materiam nunquam stant: quia materia continue influit et cfliuit, sicut determinatum est in primo Peri geneseos1: Et quia omnis scientia et nomen et diffmitio est per formam stantem, ideo dicebant res naturales nec scientiam nec nomen nec diffinitionem habere: in talibus enim nunquam est planta et herba simul, nec est herba et olus simul, neque arbor et Ecus simul, sicut neque vivum et animal, neque animal et equus, neque animal et homo, et etiam cum homo est secundum prudentiam dictus intellcctus, non tamen aequalitcr incst, sed plus et plus et minus et minus, et sensus similiter, ut dicunt. Hi igitur qui rationem Iferacliti suscipiunt, ex tali eam suscipiunt ratione qualis nunc dicta est. Anaxagoras autem co quod omnia vidit fieri ex omnibus, aut omnia homiomera misceri ex omnibus homiomeris: similiter autem et Democritus dixit ens et non ens inesse eidem atomo, quod principium materiale dixit omnium esse: contraria enim prima dixit esse inane et plenum: et inane dixit esse non ens, et plenum ens: et haec duo dixit esse simul secundum quamlibet partem materiae indivisibilem, quam atomum vocavit. Anaxagorae autem et Democriti rationes opinionum nos in primo huius sapientiae libro sumus prosecuti. Igitur ex his quae ante de homilicis scraionibus diximus, dicimus ad eos qui ista suscipiunt et his acquiescunt: medicina enim horum est persuasio ad mentcm per distinctionem entis et non entis quae dicunt esse in eodem simul et secundum idem. Dicimus enim, quod modo quodam non ente intellecto de ente ignorando dubitant, et modo quodam non rccte. Ens enim du 1 I de Generatione et Corruptione^ tex. et pliciter dicitur. Est ergo quaestio, quomodo contingit aliquid fieri ex non ente ? Est etiam, quomodo non contingit aliquid ex ^.on ente fieri ? Et est aliquis modus, quomodo aliquid simul est ens et non ens. Est etiam aliquis modus, secundum quem non simul est idem ens et non ens. Ex non ente tantum actu, potestate autem ente, contingit aliquid fieri ex non ente: et similiter contraria potestate sunt simul in eodem, sed actu contraria non sunt simul. Hoc autem ' multoties determinatum est a nobis: tu quia quamdiu in motu sunt contraria, n"' sunt potestate, et non perfecte sive actu: et ideo quamdiu potentia sunt, non dant nomen, neque rationem rei. Amplius autem instando rationibus istorum, dignabimur eosdem Philosophos suscipere et acquiescere^ quod aliqua sit substantia secundum eos ipsos cui nec motus inest nec generatio neque corruptio omnino: et illa substantia est species idealis, quas dicunt esse generationis et scientiae principia. CAPUT IV. De errore eorum qui verum esse dixenint, quod apparel secundum sensum. Similiter autem secundum alios Philo Text.,t sophos qui contradictoria simul esse di cunt, eo quod dicunt quod Veritas est circa apparentia in sensu, sicut superius determinavimus: hic enim error venit eis ex sensibilibus, et ex his quae fiunt in sensu ex actionibus sensibilium, quae sensibilibus inferunt passiones: istienim putant, quod verum non sit attendendum et iudicandum hominum pluralitate, ita com. 37 et 38. LIBER IV METAPHYSICORUM, TRACT. Ill 239 56 quod hoc sit verum quod plures esse verum dieunt. Nec etiam dicunt quod iudiiftndum sit paucitate. Idem enim numero quibusdam gustantibus dulce esse viiloltir, et quibusdam videtur esse aroartim. Noo est ratio quare quorumdam iudicium verum sit, quorumdam non. Si mini iudicium verius debet esse ex eo quod ost plurium vel pauciorum, tunc si iioiiumus onrneg infirmitate laborare, yel oninos esse insanos vel amente^, et duos vul Iros esse copvalesoentes sive sanos, mil inlellectus iudicium habentes, vide* bilur tunc quod sani et compotes sui sint iic*ut laborantes, aut amentes, eo quod iiturium iudicium iudicateos laborare et mm insanos, et iudioat alios qui plures *iiiit, esse sanos et sui secundum intellei lum compotes: cum tamen in veritate (tittici sunt sani, et plures infirmi. Iudicium ergo sensus non fit verius vel fal~ mm: eo quod est plurium vel pauciorum, sed potius est in ipso sic vel sicseiiiiliilum senpum apparere, sive plurihusf iivo paucioribus appareat. Amplius mullin alionim ab homilie animalium brulorum dicunt eoiitraria videri; quia quod imi est delectabile, alteri est oontrarium; •'I uliam quod uni est conveniens, alteri nil nocivum: et similiter est in nobis: quia quod uiii homini est delectabile, alliu'i est contrarium: et etiam sibimet homini unicuique ad seipsum contraria viilnitlur: quod modo est alicui delectabil«, postea videbitur contrarium: et iilno patet non eadem semper videri se* niiiidum sensum. Qua igitur horum quae *ie contraria videntur secundum sensum, voru sint, vel falsa, non est manifestum, ul dicunt: nihil enim magis videntur lime vera esse quam alia, ex quo iudicium paucorum vel multorum nihil facit vorius vel falsius: sed similiter et aequalilnr vera esse videntur, quaecumque apparent secundum sensum. Propter quod Hiam Democritus ait quod nihil est vei iitn: aut si aliquid est verum, nobis non vnnu manifestum. Omninovero sive univt'i'saliter causa huius erroris est, quia suscipitur ab eis quod secundum pru^ dentiam dictus intellectus sit sensus; propter hoc enim oportet talem essealterationem, quod idem sit et non sit, et sit verum et falsum. Hinc enim est, quod id quod videtur secundum sensum et apparet, dicunt esse vtoim ex necessitate: ex his enim positionibus duabus, quod scilicet idem verum sit in apparendo secundum sensum, et quod secundum pruden*tiam dictus intellectus sit sensus, Empedocles et Democritus et aliorum Philosophorum singuli (ut ita loqui liceat) facti sunt rei talibus opinionibus. Reatus enim magnus est Philosophum tales incurrere opiniones. Empedocles enim eosqui permutant habitum complexionis et sanitatis, dicit etiam permutare eum qui secundum prudentiam dictus est intellectus: vidit enim quod sensus est harmonia qusedam: et ideo sensum qui est fundamentum sensuum et primorum sensibi* Hum et plurium differentiarum, qui est tactus, dixit esse secundum prudentiam dictum intellectum. Est autem tactus se^ cundum medietatem complexionis corporis. Et ideo sicut non est una numerd sanitas in mane et in vespere, ita dixit non unum numero esse tactum: et cum tactus sit intellectus, dixit quod non est unus numero intelleotus. Hoc autem de ^oiiibiil intellectu possibili intellexit et ipse et n^r®f0p^ alii, quem etiam secutus Alexander, pos corP°resibilem intellectum non dixit esse nisi praeparationem qtiamdam in corpore: et multi hodie sunt de hoc errore, et iam nos disputavimus contra istos in tertio de Anima, et maxime in libro quem fecimus de natura et origine eius. Signum autem quod intellectus sit sensus, dicebatesse Empedocles quia ad apparens in sensu multa homini accrescit intelligentia, sicut in principio huius sapientiae est osteusum. Dicit autem et in aliis ab homine: quia quanto sensibilia tfansformant alteratum, tanto inquit esse difficile curare eisdem, quia attendere non possunt: et ideo non provenit eis aliqua ex his intelligentia. Parmeni 240 D. ALB. MAG. ORD. PILED.

des vero eodem modo de intellectu enuntiat i: dicit enim quod ut quilibet homo habet membrorumcomplexionem mollem valde circumflexorum et ad diversa mobilium, ite etiam omnibus adest secundum prudentiam dictus intellectus: circumflexibilia enim membra sunt ex spirit u et calido bene moventibus et humido optime mobili: et tales optime dispositi sunt mente. Quod, ut dicit Parmenides, esse non posset, nisi intellectus possibilis qui locus estspecierum, esset quaedam praeparatio corporei spiritus, in quo est etiam sensus. Idem enim esse dicit, quod curat de membris et ossibus et omni sive toti homini, et quod curat de intellectu: quia bonus et clarus spiritus et calidum temperatum et bene commixtum et subtile humidum curat optime de membris omnibus ad sensuum et intellectus operationem: in talibus enim est intelligentia ad plus quod potest esse in hominibus. Anaxagorae quoque pronuntiatio de intellectu secundum prudentiam dicta est eodem modo: sicut enim in aliis, ita etiam in hoc recordatur ad quosdam ltalicorum, quorum dictis amicus fuit, et ea ab eis suscepit: et illi dixerunt quod talia in veritate et falsitate erant eis entia, qualia suscipiunt per aestimationem sensualem: et hoc non posset esse, nisi (Bstimatio per sensum esset ratio rerum: et ad hoc sequitur quod intellectus sit sensus, ex quo unum et idem est, quod est per se mdvens utramque potentiam inferens ei passionem: dicit autem, ut dictum est, de possibili intellectu. De agente enim melius omnibus Antiquis enuntiavit, quod est separatus et immixtus et simplex et nulli aliquid habens commune. Dicunt autem quidarn, quod etiam Homerus videtur hanc defendisse quaestionem seu opinionem. In poematibus enim heroicis fecit Hectorem iacere, ut in ex 1 Namque ut quisque suam retinet per membra [reflexam] Temperiem, sic mente ?aletmortalisubique. PABMINIDIS tasi ab ictu plagae aliud cunctantem: cunctabatur enim primo ratiocinans per intellectum quemdam suae sanitatis, et turbata sanitate per amentiam inductarn a plaga cunctabatur aliud iper alium intellectum qui sequentis fuit sanitatis et aequalitatis alterius, ad quam reducta fuit complexio: unde dictum fuit Homeri, ac si Hector cunctaretur quidem, sed non eodem modo cunctaretur ut prius, nec eodem modo quo prius cunctaretur intellectu eodem. Sicut enim in Problematibus dicit Aristoteles, Hector melancholiam patiebatur accidentalem, eam scilicet quae est ex humore adusto, quae per acumen sibi aliquando adduxit amentiam: in bello autem Troiano ex animositate efflabat per nares spiritum ex ira, ita quod debullivit sanguis cum spiritu, et quasi amentiam sui oblitus patiebatur in ictibus gladiorum et telorum, et sic quasi amens tandem iacuit extasim passus: et ut videbatur Hectori, non fuisset talis alteratio intellectus, nisi intellectus fuisset virtus organica fundata in organis sensus. Hi enim Philosophi considerare nesciverunt, quod intellectus possibilis secundum id quod est cum continuo et tempore, continuatur cum organis virium sensibilium, et ex ea parte destituitur a regimine et opere, quando complexio organorum illorum turbatur: et haec fuit eis causa erroris, et est adhuc multis, ut dictum est a nobis de his in aliis. Palam est ergo ex dictis Homeri et aliorum Philosophorum quos diximus, quia utraque sensus et intellectus sunt prudentiae, sive intellectus quidam secundum prudentiam dicti: et ideo secundum istos entia simul in uno tempore sic se habent, ita quod contradictoria sunt simul vera. Sed numquid non gravissimum aliquid accidit ex consideratione dictorum istorum ? Quis enim considerans, quod illi Philosophi qui maxime inter alios videbant LIBER IV METAPHYSICORUM, TRACT. Ill 241

vcrtim, quod possibile est videri, sive quod contingit videri ab homine, et quod hi quidem Phiiosophi sunt id quod dictum est, verum maxime quaerentes per ftludium et amantes, et non protervienlim contra ipsum ut sophistae, propter iiuod etiam Philosophorum nomenmeruorunt: hi, inquam, tales acceperunt per eonsensum opiniones et acquiescentes iuHdem,talia qualia dicta sunt, enuntiavenmt de veritate rerum: quis non desperubit et retrahet se a philosophiae inquinitione? Sic enim philosophia videtur ducere hominem in stultitiam. Quomodo ergo non est dignum omnes qui philoHophari parati sunt, dolere de proposito ? Nam secundum istos veritatem quaerere, ml persequi aves volantes, in qua perHecutione nihil nisi lassitudo acquiritur.

      • »♦ Sicut autem horum Philosophorum ex parte opinantium causa erroris fuit, quia necundum prudentiam dictum intellectum dicebant esse apprehensionem per mmsum, ita ex parte apprehensi causa fuit opinionis eorum erroneae: quia de tmtibus quidem veritatem quae per diffinitionem et demonstrationem est, intendunt quaerere, et susceperunt acquieBcentes positioni illiquae supra dicta est, quod entia omnia secundum totum esse suum sunt sensibilia solum, nullas subnlantias nec esse habentes nisi sensibilium qualitatum. In his enim quae sensibilia solum sunt, existit multa natura indiffiniti et indeterminati: quia propter continuam actionem et passionem talium qualitatum continue abiicitur et adiicitur aliquid a subiecto: et ideo nec dif— finiti nominis est, nec diffinitae rationis: et ideo etiam non est diffinitiintellectus, nec diffinitae veritatis, nec diffinitae falsitatis., sed est simul sic et non sic, et similiter indiffinitam naturam dicunt entis, ut diximus: quia dicunt quod ens non est nisi sensibile ens., sicut praedictum est: et ideo pro certo hoc quod dicunt, decenter dicunt: quia dicta eorum secun

VI dum hypothesim suam, consequentiam habent, sedtamen non dicunt vera. Et causa huius est, quia falsa est hypothesis, et uno falso dato alia consequuntur. Dico autem quod decenter dicunt, quod sic ex hypothesi quam ponunt magis convenit eos dicere, aut congruit eos dicere, sicut Epicharmus qui dam nomine dixit ad Xenophanem. Cum enim Xenophanes omnia diceret unum, et hoc esse Deum, Epichaymus instabat per multitudinem quae videtur esse in sensu diversarum substantiarum sensibilium, et convenit cum istis omne ens nihil nisi sensibile esse dicentibus, et ideo non omnia esse unum quod est Deus: et de huiusmodi talibus quantum oportuit, in primo huius sapientiae libro disputatum est. Amplius autem isti, quia viderunt eam naturam quae continue movetur esse naturam omnium, et huic acquiescentes positioni, dicunt quod nihil verum dici— mus vel dicere possumus de eo quod sic continue se permutat. Non enim dicunt contingere aliquid verum dicere circa id quod omnino sic permutans est et continue: ex ista enim susceptione sive aestimatione pullulat extrema et ultima huius sectae opinio, quae opinio est eorum qui docent heraclizare, haec est quam Heraclitus tenuit, qui tandem post Iongum studium in fine vitae suae sic profecit in philosophia, quod opinatus est quod nihil penitus de aliquo verum posset dicere: quia ante dictum mutaretur ad aliam formam per quam dictum falsificaretur: et ideo dixit digitum debere solum moveri, quo significaretur res esse in continuo motu. Et cum Aristippus dixisset quod bis eadem aqua secundum formam ab eo qui flumen ad hauriendum intrat, hauriri non potest, prohibuit eum increpando propter dictum, dicens se aestimare quod nec semel hauriri potest, quin ante haustum ad formam non aquae mutata sit, et iterum ad aliam et aliam. 16 242 D. ALB. MAG. ORD. PILED.

CAPUT V. De medicina erroris eorum qui contradictories simul esse et non esse dicebant propter motum sensibilium. i. Nos autem istis aegris opinionibus homilicis sermonibus medelam apponentes, dicimus quod etiam id quod seipsum continue permutat, ut illis videtur, habet tamen quamdam orationem veram, quae etiam secundum omnes sequitur dicenda de ipsa vere, ita quod contradictoria ipsius est falsa: et haec oratio est, quod. nihil existimetur vere esse. Hanc enim orationem ipsimet pronuntiant de existentibus, et negant contradictoriam eius: non semper igitur contradictoriae sunt simul verae. Et tamen etiam est dubitatio alicui per instantiam in dicto eorum. Nam omne permutans se secundum forrnam, habet necessario permutari in aliquid., eo quod recta mutatio non potest esse infinita. Similiter omnis facti per mutationem necesse est iam aliquid esse universaliter: eo quod motus est forma post formam sive forma fluens: et sic aliquid affirmari potest de mutante se postquam immutatum est, et aliquid affirmabile de ipso quamdiu est in fieri: affirmatur enim forma quando mutatum est, et id quod anticipat de forma, affirmatur de ipso dum adhuc muiatur. Quod si corrumpitur, constat quod non corrumpitur in non ens simpliciter, sed in materiam quae existens aliquid manebit post corruptionem. Et similiter si sit per generationem, oportet quod aliquid sit ingenitum ex quo fit, et haec est materia, et a quo sicut a movente et generante generatur: et hoc etiam est non muta i I de Generatione et Gorruptione, tex. et turn: illa enim ambo necesse est esse et non procedere in infinitum, sicut saepius ostendimus in secundo huius sapientiae libro: aliquid igitur affirmatur de generate et de eo quod generatur per formam in qua non est esse simul et non esse simul: et aliquid affirmatur de principiis eius quod movetur, quae sunt materia et movens, in quibus iterum non est simul esse et non esse. Sed haec praetermittentes quae secundum naturam rei adducuntur contra eos, illa solum dicimus quae sequuntur ex positione ipsorum. Dicimus igitur, quod causa dicti ipsorum, ut supra diximus, est quiavidebant ista sensibilia non stare, sed influere et effluere secundum partes materiae uniuscuiusque eorum: et huiusmodi motus est acceptus in partibus quantitatis materiae. Nos autem dicimus, quia non est idem permutari rem aliquam secundum materiae quantitatem, et permutare se secundum qualitatem substantialem quae dat nomen et speciem et rationem. Si ergo demus eis quod corpus sensibile secundum materiae quantitatem sit non manens, tamen secundum speciem est manens. Cum igitur secundum speciem omnia cognoscamus., relinquitur quod aliquid certum de re potest praedicari et sciri: esse enim quod est actus formae sicut causae, et est perfectio materiae sicut subiecti consideratum secundum quod fluit a forma, man et idem numero non motum: materiae autem partes influunt et effluunt in id quod est: et ex parte illa habet aliquid quod continue abiicit in praeteritum, et aliquid quod continue acquiritur in futurum, et aliquid quod ut nunc est accipere: et ideo diximus in primo libro Peri geneseos \ quod in his quae augentur et nutriuntur, quaelibet pars secundum formam nutritur et augetur, sed non quaelibet secundum materiam, quia illa influit et effluit sub forma et esse formae eisdem permanentibus: et haec est vera solutio totius dubitationis com. 35. LIBER IV METAPHYSICORUM, TRACT. Ill 243 inlorum. Sed de accidente non est simile: quia illius esse est inesse, et ideo mutalur: propter quod dicit Aristoteles quod mm est eadem sanitas in mane et in ve*pnre, etiam non interdepta infirmitate. Causa autem quare omnino erraverunt, «»H( quia non cognoverunt formas substantiates, sed materiam tantum. Et ideo quod in partibus materiae accidit, in tota H88C materia iudicaverunt. Amplius autem dignum est renuere sic rocipientes et dictis opinionibus acquiertwntes: quia cum essent scientes quod Humerus talium sensibilium dicto modo uiutabilium esset in minoribus et paurioribus, et quod quaedam parva et pauca m, sicut eis videbatur, sic habebant quod continue mutabantur, enuntiaveriuit de toto ccelo superiori, quod ita <wsettransmutabile, et continue de forma in formam mutaretur. Nam solum ille locus qui est circa nos est in terra, ubi coucurrunt tria elementa, et calor per, reverberationem radiorum stellarum ens in generationem et corruptionem deteruiiuatus est sensibilis, ita quod activus et passivus sensibilibus qualitatibus est doterminatus, quae agendo et patiendo mutant subiectum corporumillorum. Sed ille locus qui est circa nos, ut ita loqui liccat, nulla pars est universi, praecipue in comparationem stellarum fixarum et nphaerae ipsarum: quia diversitas aspe<*.tus nulla est a centro terrae et a superfine productis lineis respectu sphaerae stellarum fixarum: et ideo non habet totus locus generations et corruptipnis aliquam quantitatem sensibilem respectu sphaerae illius: iustius ergo fuerat propter immuiabilitatem tam magnorum et tam mullorum corporum haec parva et pauca immulabilia dicere, quam propter mutabilitatcm istorumparvorum et paucorum illa ilicore mutabilia. Amplius autem ad omnia haec quae di cta sunt, dicemus eadem Ms quae olim diximus: hoc autem est quod dicendum est de ipsis et credendum est, quod natura omnium in tota est quaedam res immobilis omnino: hoc enim sequitur ex hoc quod dicunt: eis enim dicentibus in omnibus et secundum idem simul esse omnia et non esse, contingit magis dicere quod omnia quiescant et immobilia sint quam quod moveantur. Est enim omnis mutatioad aliquid quod non inest secundum actum: in omnibus autem simul existentibus et non existentibus non est aliquid in quod moveatur id quod ponitur moveri: omnia enim insunt omnibus secundum istos qui dicunt omnia mutari. Haec igitur dicta sunt ad medicinam eorum, qui simul esse et non esse dicunt, propter hoc quod omnia dicunt continue mutari. CAPUT VI. De medela eorum qui contradictories simul esse dicebant, ideo quod ponebant verum esse quod apparet sentienti et mstimanti* De opinione autem altera quae dicit Text, et com. verum id quod apparet aestimanti, dicimus quia de veritate rerum secundum ipsam rei naturam loquentes, quia non est verum omne quod verum in sensu aut aestimatione apparet. Et primum quidem quod contra illos est: quia sensus proprius non est hoc quod dicit verum et falsum in sensibilibus:sedpotiusphantasia quae componit et dividit sensata. Phantasia autem licet sit motus a sensu secundum actum factus, tamen non est sensus. Haec autem in secundo de Anima a nobis determinata sunt1. Deinde autem 1 II de Anima, tex. et com. 61. 244 D. ALB. MAG. ORD. PRiED.

dicimus increpando istos: quia valde dignum est admiratione si tanti Philosophi hic ponunt in quaestionem, utrum tantae sunt quantitates et mensurse rerum, quantae remotis videntur, aut quantae videntur propinquis, aut colores sint tales quales videntur remotis, aut quales videntur propinquis. Scit enim quilibet, quod omnia minus vere videntur remota quam propinqua. Et si ponant in quaestione utrum saporosa talia sint, qualia sanis videntur, aut qualia aegrotis sive laborantibus: quia scitur quod tales sunt sapores quales sanis videntur, infirmis autem omnia amara videntur, eo quod cholera combusta inficit eis linguam. Et utrum graviora secundum pondus iudicanda sint, qualia videntur debilibus, aut qualia videntur robustis: robusti enim non sentiunt pondus, infirmi autem etiam levi valde supergravantur pondere: et si iterum de veris quaeritur, utrum sit iudicandum de veris per illa quae videntur dormientibus et somnia sequentibus, aut illa iudicanda sint vera quae vigilantibus videntur. Palam enim est per ea quae inducta sunt, quod isti non aestimant ea quae dicunt vera esse: quia si verum esset quod dicunt, quod in apparendo esset verum, ita verum esset quod apparet longe, sicut id quod prope: et ita verum esset quod apparet infirmo, sicut et sano: et adeo verum esset quod apparet dormienti, sicut quod apparet vigilanti. Similisenim eorum qui hoc dicunt, est qui si per aestimationem suscipit sive acquiescit in aliqua nocte esse Athenis, cum secundum veritatem sit in Libya, surrexit ut iret ad portum Atheniensem qui vocatur wSstov. Amplius autem, sicut et Plato dicit, de futuris per nos operabilibus non est aequaliter valens consilium sapienti, et visum ignoranti, sicut de futura sanitate acquisita qua quaeritur aliquos fore sanos, non est aequivalens propria opinio medici quam habet ei propriis medicinae, et opinio ignorantis: et tamen hoc oportet si omnia sint vera quae cuicumque videntur. Amplius autem si considerentur ipsa sensuum iudicia de sensibilibus, non sunt simpliciter sive aequaliter propria et certa quae sunt obiecti proprii, et quae alieni, aut eius obiecti quod est proprio propinquum, sicut quod est commune sensatum. Visus enim certissime iudicat et non fallitur circa proprium sensatum quod est color, nisi sit ex mala habitudine oculi, aut turbatione medii, aut ex longinquitate obiecti: et haec omnia visui accidunt. Alienum autem obiectum est quod alterius sensus non certificat. Commune autem obiectum quod etiam per se apprehendit, sicut est magnitudo, vel figura, velnumerus, vel motus, vel quies, non simpliciter et aequaliter certificat sicut proprium: de coloribus enim certificat visus, non gustus. De chimis autem, hoc est, saporibus est gustus, non visus: et in eodem quidem tempore quisque sensus circa idem proprium obiectum, et eodem modo sehabens medium nunquam mutatur aliquis sensuum, ut dicatur quod aequaliter proprium obiectum ita et non ita habere simul: sed certe suum nuntiat obiectum, sed nec in diverso tempore nuntiat idem et eodem modo se habens obiectum se habere aliter. Quod enim visus nuntiat album, semper nuntiat album, si album similiter ut prius se habeat, et sic de aliis. Sensus ergo non sic et non sic se habere nuntiat circa proprium obiectum. Dubitant autem isti circa sensus passionum infirmorum, aut circa id cui passio accidit membrum quod est superficies lin guae adusta. Dico autem, exempli gratia, veluti vinum quod in se dulce est, videtur amarum: et dubitant isti, utrum hoc sit quia ipsum vinum est mutatum, aut accidit quandoque quidem esse dulce, quandoque autem non, corpore gustante mutato. Sed ad hoc dicitur, quod dulce quale est quando est in sua causa manens, nunquam mutatur, sed manet dulce, et semper dicitur vcrum de eo quod est dulce, et tale manens de necessitate etiam futurum est dulce; et ideo non est LIBER IV METAPHYSICORUM, TRACT. Ill 245 lulo quale videtur in passione infirmi: hoc enim sapere accidit ex linguae aduntione, sicut diximus: non ergo verum ml quod apparet in sensu. Adhuc autem ha) rationes quae inductae sunt horum Philosophorum, omnes auferunt hic sennibilia omnia. Sicut enim concluditur, quod secundum dictas rationes non est Hubstantia alicuius, ita convenit secundum eas non esse aliquid penitus: hoc cmim est necessarium, quod non contingit aliter et aliter se habere. Si igitur aliquid est ex necessitate, hoc non se habebit ita et ita. Si igitur se ita et ita habeat, non est ex necessitate: sed si verum est in apparendo, habebit se quodlibet ita et ita: ergo nihil est ex necessitate. Non ergo est aliquid sua substantia, vel aliud aliquid erit sua quidditas, quae necessario praedicatur de ipso, et sic nihil erit penitus: secundum omnia enim genera praedicamentorum praedicatur ex necessitate aliquid de altero ut de subiecto: et si haec praedicatio non erit, nihil penitus relinquitur quod sit. Amplius autem ex toto et universaliter secundum dicta istorum sensibile secundum totum esse suum, et id quod est, ad sensum est: quia si sensus dat ei veritatem et falsitatem et esse et non esse, sicut consequens est dicere necessarium qui dicunt quod verum et falsum, et esse et non esse rerum est in apparendo: tunc non existentibus animalibus sentientibus se et esse et non esse rerum, nihil erit omnino: eo quod isti dicunt omnino nihil in sentiendo esse praeter sensibilia, et horum esse et non esse in sentiendo esse. Si enim animalia non sunt sensus non erit: nam sensu non existente, sensibilia non esse secundum quod sunt sensibilia secundum actum forsan verum est: sensibile enim ut sensibile dicit passionem sentientis ut est sentiens; sed impossibile est non esse subiecta quae sensum movendo facere possint sine sensu; hoc autem probatur ex hoc quod sensus cum sit potentia passiva, non secundum actum suimet ipsius: oportet enim quod aliquid inferat ei passionem, quod est praeter ipsum et aliud ab ipso: omne autem agens et movens prius est eo quod movetur et agitur: ergo sensibile faciens sensum prius natura esse necesse est ipso sensu qui fit secundum actum sensibilis. Quod autem prius est natura alio sicut agens acto, prius esse potest sine illo: ergo sensibilium subiecta sine sensibus esse. possunt. Nam quamvis agens et actum aliquo modo ad invicem per respectum dicantur, tamen nihilominus sequuntur eadem quae diximus inconvenientia. CAPUT VII. De revictione eorum qui ista ratione non persuasi, sed ex contentione dicunt, qumrentes victoriam in conflictu orationis. Sunt autem aliqui qui non interrogant de veritate rerum, nisi eos solum qui persuasi sunt in his positionibus, et non interrogant nisi has tantum quas isti iudicant per se rationes. Quaerunt enim illi quis sit iste qui iudicat iudicio apprehensionis omnino, et universaliter convalescentem opinionem quae in nullo aliter se habeat: et quaerunt universaliter et omnino recte iudicantem circa singula: et quaerunt ad hoc quod consentiunt quod verum est omnino in opinando ilium de rebus sic vel aliter, ac si res et esse rerum et veritates non sint nisi in ariima secundum aestimationis sensualis apprehensionem. Tales vero dubitationes similes sunt, ac si nos dubitaremus, utrum nunc loquentes de rerum quidditatibus, dormimus, aut vigilamus: quia in dormitione movemur ad imagines apprehensas sicut ad res: et ideo isti faciunt, ac si tota philosophiae consideratio sit som 246 D. ALB. MAG. ORD. PILED.

nium et passio dormientis. Omnes autem huiusmodi dubitationes idem valent. Hi enim qui hoc dicunt, dignantur dice re principium quoddam esse rationem omnium per quod probantur: et illud etiam quod est omnium principium, quae runt accipere per demonstrationem. Volunt enim supponere, quod hoc sit principium indemonstrabile quod non contingat simul affirmare et negare: et ideo quia quaerunt hoc aliud accipere principium, et non invenientes ipsum in rebus, recurrunt ad ea quae sunt in anima: et cum ibi inveniunt opposita in uno tempore de eodem apprehendi, dicunt simul contingere affirmare et negare. Quod igitur persuasi sint rationibus istorum, manifestum est in actibus eorum: quia opera eorum interrogando declarant, quod iam in rationes eorum quae inductee sunt, sunt introducti. Haec autem est passio sive aegritudo eorum quam diximus. Quaerunt enim rationem demonstrationis in his in quibus nulla est ratio demonstrationis: principii enim primi per quod alia demonstrantur non est demonstrate: et haec quidem quae nunc dicimus, quidam istorum qui persuasi sunt, facile credent. Non enim est difficile sumere per intellectum id quod dicimus, quando solvitur eis ratio in qua de errore sunt persuasi: illi enim qui non quaerunt nisi vim sive victoriam in verbo disputationis et gloriam, sicut sophistae, et persuasi sunt, quaerunt impossible ad quod sicut ad metam deducant: hi enim dignantur pro magno reputantes contraria dicere in sermone disputationis, et recte sibi ipsis dicunt contraria: et per hoc convincuntur: verum etiam sic contra illos disputabimus dicentes, quia si detur quod non omnia sunt ad aliquid, sed quaedam dentur esse secundum se et absolute dicta, tunc non erit omne quod apparet verum. Nam quod apparet, alicui apparet: et ideo qui omnia quae apparent dicit esse vera, et ideo quia apparent, cum idem sit verum esse quod esse omnia quae sunt dicit esse, ideo quia apparent: eo igitur cui apparent aestimante, ea sunt, et non aestimante, ea non sunt. Sunt igitur relativa, et apparentia aestimantis dat eis esse, sicut lux dat esse coloribus: igitur qui omnia quae apparent esse, vera dicit, et ideo quia apparent omnia quae sunt, facit esse ad aliquid: propter quod sophistis quaerentibus vim et victoriam in oratione, custodiendum et praeservandum est nobis dignantibus eis simul sive similiter dare, sive reddere orationem contra proterviam orationis: quia non res, sedpugnas et conflictiones verbo rum ostendunt. Dicemus ergo quia non apparens est. Non enim est proprium quod apparens sit simpliciter quod res secundum sui substantiam non est apparens, ita quod apparentia sit esse et substantia eius. Sed quando apparet alicui cui apparet et quando apparet et in quantum apparet,sic in apparentia est, et non simpliciter: et sic solvitur dubitatio persuasi in rationibus inductis. Si autem non persuasi sunt, sed dant orationem ut in verbis quaerant victoriam, et non ita dicunt ex mentis persuasione: tuncsequitur contra eos, quod statim coguntur dicere contraria sibiipsis, et sic confusionem pro gloria reportant: contingit enim, quod eidem homini idem secundum rem diversum apparet secundum diversos sensus: citrina enim cholera eidem visui potest apparere mel, et gustui non mel: et duobus oculis existentibus contingit, quod non uterque unum et idem videt, si dissimiliter situs eorum mutetur. Si enim digitus uni oculorum supponetur, et exprimatur ad superius extra situm naturalem oculus, contingit unum et idem non unum, sed duo videri: et sic contraria idem homo et de eodem iudicabit: quae contraria ambo sunt vera, si totum est verum quod apparet: quoniam quoad praeinductos sophisticos dicentes quod apparet verum esse propter iam dictas causas, sequuntur statim ista contraria sui dicti: et sequitur propter hoc quae dicunt omnia similiter simul esse falsa et vera: neque enim pos LIBER IV METAPHYSICORUM, TRACT. Ill 247 nun I. omnibus semper eadem apparere: IUMIIIO potest esse quod eidem homini ttomper appareant eadem, sed multoties coutraria sunt, et quae secundum idem lompus apparent eidem secundum divernon sensus: tactus enim unus in duobus digitisvariatis, ita quod medius supra indic«m exterius recurvetur, et globulus rotuadus sub digitis moveatur, dicit unum mm duo, quod tamen visus dicit unum in codem tempore. Aut igitur nullatenus «mt causa, quare boo sit quod est idem et xucundum idem sensu, et similiter et in nodem tempore: aut contraria, sicut dictum est, coguntur concedere secundum iudicia diversorum sensuum simul esse vera: hoc autem est impossibile: oportat igitur aliam partem disiunctivae esse voram* scilicet quod hoc nullatenus sit causa, quia hoc sit verum vel illud, quia est idem et secundum idem sensu cui apparet et similiter et in eodsm tempore. Sed forsan diceret aliquis ad hoc, quod hoc quod dictum est, ideo necesse erat eis dicere, non propter hoc quod dubitent in re, sed orationis causa et victories quam quaerunt in disputando, necesse fuit hoc dicere, dicentibus eis quia hoc non est verum in re, sed est verum huic cui apparet, ita quod totius veritatis apparentia sit causa: tunc sicut prius dictum, sequitur quod necesse est, quod isti faciant suo dicto omnia ad aliquid esse et nihil esse absolutum, et quod omnia sint relata et ad opinionem et ad sensum: igitur nihil factum est in praeterito, nec est in praesenti, nec eritin futuro aliquid quod nullius sit opinantis, sicut nullus est filius nullius patris nec fuit nec erit. Si vero aliquid in praeterito factum est, aut aliquid factum erit in futuro absolutum, quod ipsum quod est, non opinantis est, tunc palam quod sequitur, quod non omnia ad opinionem esse dicuntur. Amplius autem si concedamus, quod et verum est, quod unum relativum dicitur et est ad unum solum sibi oppositum correlativum: aut concedamus, quod suum correlativum est determinatum et non abibit in infinitum: et si concedamus quod ita ad unum et ad finitum est idem et dimidium et aequale et omnia alia relativa, et quod secundum hoc duplum non dicitur ad aequale, nec aliquid aliud nisi ad suum oppositum correlativum. Sed secundum haec quae diximus, dicemus quod duplum non dicitur ad suum correlativum quod est dimidium, sed dicetur ad opinantem: et iterum secundum dicta dicemus, quod homo est ad opinans ut opinans, si idem penitus est esse hominis et esse opinati: tunc enim opinans non est homo in esse hominis, sed est opinatum in esse opinati: et iterum ille homo opinans non habebit esse nisi opinati, ex quo datur quod nullum sit esse nisi opinati, et sic erit quartus opinans: et hoc modo in infinitum ibitur in speciebus opinantium, quod est impossibile: falsum est ergo quod non sit esse verum in rebus nisi opinionis. Haec igitur dicta sunt ad hoc probandum, quod cunctorum hominum firmissima omnium opinionum est haec, quod oppositae propositiones contradictoriae non sunt simul verae neque simul falsae. Dictum est etiam quid inconvenientium sequitur contra eos qui hoc dicunt, et qua de causa hoc dicunt. CAPUT VIII. In quo ulterius concluditur, quod contraria in eodem simul esse non possunt. Quoniam autem iam probatum est, Text quod impossibile est contradictionem simul esse veram de eodem secundum idem et in eodem tempore: ulterius ex eisdem 248 D. ALB. MAG. ORD. PRiED. probationibus palam est, quia nec contraria simul actu convenit inesse eidem secundum idem et in eodem tempore: cuius certissima ratio est, quia alterum contrariorum est in omni genere privatio. Quam vis enim rationes contrariorum non sunt rationes privative oppositorum, eo quod aliud genus est oppositionis contrarietas, et aliud privative oppositorum: tamen prima causa contrarietatis est oppositio privationis et habitus secundum naturam: sic enim calidum et frigidum causantur a propinquitate generantis calidum per modum localem, et a defectu propinquitatis huius generatur frigidum: et album causatur a receptione luminis a superficie clara, et nigrum a defectu susceptionis huiusmodi, et humidum a subtili interminato, et siccum a defectu subtilis huius: et sic est in omnibus aliis contrariis secundum naturam. Licet autem contraria sint in genere qualitatis secundum rationem eorum quae sunt contraria, sunt tamen in omni genere in quo est motus vel mutatio secundum ipsas naturas et essentias quae sunt contrariae: nihil enim prohibet nomen aliquod dicere qualitatem quae qualitas est circa naturam aliquam, quae est alterius generis, sicut magnum et parvum qualitatem dicunt circa id quod est quantitas, sicut etiam modus substantiae est circa ea quae significant res aliorum generum. Si quis enim bicubitali longitudine posita, dixerit id quod positum est, quantum esse, quid est dicit, et quantum significat: et si quis albedine posita, dixerit id quod positum est, colorem esse: qui est dicit, et qualitatem significat. Omni eodem modo licet modus contrarietatis quale dicat, tamen ea quae sunt contraria, in omni sunt genere in quo sunt mutationes vel motus: hoc autem in Physicis determinatum est. Secundum hoc igitur privatio quae est contrarium, non minus est substantiae quam alterius generis, in quo motus est. Privatio autem est negationis in genere virtutem habens: est enim privatio negatio ab aliquo genere determinate. Quod autem contradictoria non possunt esse simul, non est ex hoc quod sunt extra genus, sed potius hoc est ex natura oppositionis: eadem enim est natura oppositionis in genere et extra genus, quantum ad oppositorum repugnantiam. Cum igitur contradictoria repugnantiam habeant contradictionis in genere, sicut contradictoria simul esse non possunt, ita nec contraria simul esse possunt actu in eodem secundum idem. Si igitur impossibile est secundum veritatem unum de uno eodem secundum idem et in eodem tempore simul affirmare et negare, tunc etiam impossibile est contraria simul actu inesse in eodem secundum idem et in eodem tempore: sed vel quandoque insunt ambo secundum participationem utriusque secundum formam, vel ita insunt, quod alterum inest quandoque et non perfecte, alterum vero simpliciter inest et secundum perfectionem. Hoc autem ideo dico, quia contrariorum quaedam sunt immediata, et quaedam mediata. Ea vero quae habent medium, utrumque contrariorum est in medio secundum formam, sed non est in eo distinctum: quinimo utrumque est ad actum medii reductum: et hoc modo contraria sunt in quolibet mixto, sicut in fine primi libri Peri geneseos a nobis est determinatum *. Si autem non habent medium, sicut calidum et frigidum, quae non habent medium secundum formam: tunc nunquam simul ambo inesse possunt, nisi ita quod unum insit secundum exitum, et alterum perfecte, sicut est in motu, in quo ambo sunt in eodem contraria et secundum idem et in eodem tempore: sed unum est in abiectione sicut id a quo est motus, et alterum perfecte sicut id quod denominat motum, et ad quod est motus: utrumque tamen est in potentia adhuc permixta actui: et sic simul esse contraria non est impossibile. 11 de Generations et Corruptione, tex. et com. 89 et 90 LIBER IV METAPHYSICORUM, TRACT. Ill 249

Hic enim quod in abiiciendo est quandoqti« quidem et secundum quid inest, quia fiommdum potentiam. Quod autem est in iiilrando, simpliciter inest, non quandoquo, sed permanens. Patet igitur ex his, quod contraria propter eamdem causam non possunt esse in eodem simul, propter quod etiam in eodem esse simul non ponsunt contradictoria. Iam igitur proliutum est sufficienter a nobis, quod conIrudictoria simul esse non possunt, sive hoc dicatur a sic persuasis, sive dicatur ah his qui victoriam quaerunt in oratione nive disputatione. Sicut enim dictum est, contraria si sunt simul in mixto, non Hunt in eo secundum excellentias suarum nctionum: et ideo in illo non sunt secundum quod maxime distant. Si autem sunt in fieri, tunc unum inest sicut quandoquo et in exitu, et alteram sicut simpliciter et semper et permanens. In fieri enim Hunt contraria secundum potentiam et non secundum actum purum: et hoc non est simpliciter simul esse contraria. CAPUT IX. Et est digressio declarans qualiter esse secundum formam manet in re mutata secundum materim quantitatem, et ideo res non simul est et non est, et est per feet a Solutio dubitationis Antiquorum qui dixerunt simul esse contradictoria. Oportet autem nos ad eorum quae inducta sunt maiorem intelligentiam, aliquantulum plus intrare in rationes eorum qui dixerunt omnia simul esse et non esse propter motum secundum formam, quem continue dicebant omnibus rebus sensibilibus inesse. Motum enim ponebant esse de non esse hoc ad esse hoc, continuum fluxum. Et quia in fluxu est id a quo fluit, et id in quod influit> dicebant in eodem continue esse et esse et non esse, nec tantum dum est in fieri et corrumpi, sed etiam dum generatum est: propter hoc quod sensibile est, et est in eo continua et passio contrariorum. Diximus autem supra ad hoc, quod iste motus qui est in sensibili generate, est secundum continuum influxum et effluxum partium materiae et quantitatis, et quod forma et esse quod est actus formae, fiat unum et idem, et illud est quod praedicatur vel negatur: et ideo diximus quod non esse et esse non sunt permixta in talibus, sed tantum sunt vel non sunt. Hoc autem addidimus ad hoc quod in mixto sunt formae et esse earum secundum actum medii, et non secundum actum extremorum, et sic praedicantur, et non esse earum sic non est permixtum ad esse: secundum autem quod sunt in fieri, una inest ut via, altera ut finis mutationis: et ideo iterum neque in motu et fieri rei est esse permixtum ad non esse, sed est ibi esse tantum. Dubitabit autem aliquis de hoc fortasse: cum enim forma materialis fit, videtur quod mota materia dum mutatur, demutatur secundum aliquid forma, et sic non est mdtus tantum secundum quantitatem partium materiae, sed etiam secundum formam materialem. Adhuc autem cum res cognoscatur secundum id quod affirmatur de ea, nec negari possit ab aliquo nisi sit alicuius formae quae distinguit eam a rebus aliis, videtur quod id quod affirmatur et negatur de rebus, sit in ipsa re principium cognitionis eius: mota autem re, moventur ea quae in ipsa sunt: et sic id per quod cognoscitur esse mobile, et movetur in re ipsa, ut videtur: nec movetur tantum secundum quantitatem et materiam, sed etiam secundum formam. Si forte dicatur quod forma secundum quod est rei ratio, est principium cognitionis et nominis: et hoc modo forma est in anima et non in re: et hoc modo non mutatur, sed manet, et sic non praedicatur et negatur: videtur hoc 250 D. ALB. MAG. ORD. PILED. adhuc nihil penitus esse: quia ideo non praedicatur aliquid,neque negatur aliquid, nisi quod est in re ipsa: quia aliter nulla esset praedicatio vel negatio. Id autem quod est in anima, non est in re secundum quod est anima: quia aliter una numero forma esset in duobus, quod est impossible: videtur igitur, quod ista nulla sit solutio dubitationis inductee. Ulterius autem quaeritur a multis, utrum forma quae est in re, re mutata, cedit in non esse, vel manet. Si autem cedit in non esse, tunc aliquid ex ente fit nihil, quod est impossibile, sicut si dicatur fieri aliquid ex nihilo, quod abhorruii semper omnis Philosophus. Adhuc autem secundum hoc, id quod est principium cognoscendi et existendi, non est idem in his quae sunt unius et eiusdem rationis, et sic sunt aequivoca: et adhuc secundum hoc, non sunt principia cognoscendi res incorruptibilia,quod in tantum abhorruit Plato, quod formas ideales posuit. Si autem dicatur manere forma, re ipsa mutata, hoc est iterum impossibile: non enim esse maneret in materia propria: absurdum autem est ut dicatur manere in aliena: nec iterum manet prout est in seipsa: quia forma materialis est materialis, nec habet esse in seipsa, nec iterum manet in anima: quia prout est in anima, non habet aliquod esse in rebus extra: abstractionis enim habet esse in anima et secundum hoc nullum esse habet forma: quia prout est in anima, non habet aliquod esse cuius ratio concepta est cum materia in rebus extra: omnis autem forma naturalis hoc modo rationem habet conceptam cum materia, sicut in sexto huius scientiae libro ostendetur. Nulla igitur talium formarum habet esse extra materiam. Et sic videtur quod non possumus evadere difficultates superius inductas. Omnes enim entis forma talis erit, si ponatur nihil entium nisi sensibile esse. Adhuc autem secundum Peripateticorum sententiam caute valde solvendum est, ne vel incidamus in opinionem Stoicorum, qui ad haec evadenda ideas invenerunt, et formas aliquas medias inter formas materiales et ideas esse dixerunt: et ab altera parte, nec incidamus in errores Epicureorum, qui non nisi materialia esse dixerunt, et ideo simul esse et non esse in rebus esse concesserunt. Dicamus igitur ad primam huius quaestionis partem, sicut superius diximus, quod res aut est in fieri, aut in esse, aut in corrumpi: et demus omnes res sensibiles: quia hoc nihil facit ad difficultatis evasionem, utrum quaedam res tales sint vel oianes. Re&igitur quae est in fieri, esse habet accipiendo et non estinabiieieado. Quod patet iam per ante dicta: et hoc non est simul habere esse et non esse. Res autem quae est in corrumpi, non esse habet accipiendo, et esse non habet nisi abiiciendo: et hoc iterum non est contradictoria vel contraria esse simul. Res autem quae est in esse stante, non fluit et refluit, nisi secundum quantitatem partium materiae, stante immobiliter esse secundum quod est actus formae: et hoc stat in hoc quod est proprium eius subiectum, quo manente manet et ipsum: nec hoc totum fluit, sed sicut dictum est, secundum quantitatem aliquam partium materiae venit et recedit. Et huius imaginatio per simile est, sicut si aqua in idem vas influat et effluat, vase manente immobili. Aliter enim dici non posset quod iderii de praeterito per praesens stat in futurum: continens enim est forma quae stat in proprio subiecto, cuius dum una pars secundum materiam recedit, venit alia in formam quae iam fuit, et est et erit et continetur ab illo, sicut illa quae iam effluxit, continebatur. Non enim fluit vel mutatur esse formae cum una materiali parte materiae vel subiecti, sed cum omnes simul fluunt vel radicales. Et haec est solutio Aristetelis si bene intelligantur ea quae dicta sunt in primo Peri geneseos libro2: et hoc non viderunt isti Philosophi, quorum rationes in I de Generatione et Gorruptione, tex. et com. 35 ad tex. et com. 38. LIBER IV METAPHYSICORUM, TRACT. Ill 25t ilucto) sunt: nec etiam Stoici, qui proplor timorem istarum rationum formas melius et ideas invenerunt. Hod hoc magis est difficile, quia ulterius quaeritur utrum scilicet manet forma, toto mutato subiecto, aut cedit in lion esse. Ad hoc dicendum est secundum IWipateticos, et secundum huius sapienliii) proprietaiem, quod sicut formae artiflciutorum se habent ad intellectum prarlioum artificis, ita se habent formae rerum naturalium ad lumen intelligentiae t ngentis in natura. Si autem resolvatur ( forma artificialis in principia formalia iiroxima, resolvetur in moventia instruinenta et membra artificis quae informavit «rn et movit dum produceretur in materium, et in motus illorum instrumentorum: quod si ulterius resolvatur in principia formalia, resolvetur in imaginations motuum instrumentorum et memIirorum quibus ordinata suntinstrumenta tid motus, quae imaginationes in se formula intellectus et membra in spiritibus dmluxerunt: et si in prima formalia renolvatur, resolvetur in lumine artis et iiitellectus quod apud se habet et praehahvX omnium imaginationum et organorum i't motuum determinationes, quibus ipsa forma inducitur: et in illo lumine simplex est essentia, cum tamen multiplicis *ii virtutis et immaterialis et incorruptilin. Eadem tamen est in essentia, sed diversa in esse in his quatuor in quibus imt, et non manens in uno secundum esse nianet in altero. Sed connaturalius est f*ilii esse quod habet in lumine intellect us et artis, quam id quod habet in imaginationibus: et adhuc magis connatura!« est sibi esse quod habet in imaginatiouilius, quam id quod habet in instruments et motibus membrorum organicorum: quia quanto resolvitur ad simplicius, tiuito habet esse formalius. Sed hoc est non praetereundum in formis huius: quia ea ad quae resolvitur principia formalia, sunt extrinseca extra materiam in quam inducitur existentia. Forma autem uaturalis si resolvatur ad principia for malia, resolvetur in dirigens et terminans calidum elementi et spiritum corporeum, qui vehiculum est virtutum agentium in generabilium materia. Et si ulterius resolvatur, resolvetur in radios et angulos radiorum ccelestium, informantes calidum digerens et terminans, et informantes spiritum qui est instrumentum virtutum generantium: et si iterum resolvatur ulterius, resolvetur in motus corporum hos radios ad locum generations mittentium: et si ulterius iterum fiat resolutio, stabit in lumine inlelligentiae agentis et informantis omnia ista, et in illo est secundum formalissimum esse suum et simplicissimum, et in illo lumine est ubique et semper: sed haec omnia in generatione intrinseca sunt materiae: et ideo transmutantia materiam generant: et ita manifestum est, quod nulla formarum substantialium cedit in non esse. Cederet autem pro certo in non esse, si opus naturae non esset opus agentis intelligentiae: et quia quando forma est in lumine agentis intelligentiae, sine hoc et nunc est in eo, ideo praesentia suiipsius est in omni lumine tali: et hoc modo est in anima intellectuali quando est sine materia: et non est in ea per informationem sicut forma in subiecto, sed est ea sicut in loco f^a specierum, sicut docuimus in libro de fesc\inp) Natura animae et eius naturali operatio fo^ ne. Et hoc modo patet qualiter non fit aequivocatio in his quae de pluribus praedicantur, et qualiter unum universale est in multis intellectibus, non prout multi sunt, sed prout unum sunt in lumine intelligentiae agentis. Et scitur hoc modo, qualiter principium scientiae est incorruptibile, et qualiter idem est principium esse et scientiae secundum esse differens. Et hoc modo scitur ortus alterius opinionis quae dixit verum esse in apparendo: eo quod supponit idem esse intellectum et sensum: convicti enim fuerunt illi qui tenuerunt illam opinionem ab ipsa veritate, quod primum principium etiam est forma in lumine intelligentiae agentis 252 D. ALB. MAG. ORD. PILED.

existens: et tunc suum intelligere est dans esse: et quod est causa esse, est causa veri: et sic verum est in lumine intelligeniiae. Errore autem praepediti dicebant idem esse intellectum et sensum: et sic idem est esse in apparentia intellectus et sensus: et sic procedentes, dede runt quod verum et falsum est in apparendo sensui, sicut in prima causa veritatis, et non in rebus ipsis. Haec igitur est solutio vera praeinductorum. Sic igitur manifestum est quod contradictoria non sunt simul vera, nec esse et non esse sunt simul in aliquo. LIBER IV METAPHYSICORUM, TRACT. IV 253